Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Levitico 21


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,1 ויאמר יהוה אל משה אמר אל הכהנים בני אהרן ואמרת אלהם לנפש לא יטמא בעמיו
2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque2 כי אם לשארו הקרב אליו לאמו ולאביו ולבנו ולבתו ולאחיו
3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.3 ולאחתו הבתולה הקרובה אליו אשר לא היתה לאיש לה יטמא
4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
4 לא יטמא בעל בעמיו להחלו
5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.5 לא יקרחה קרחה בראשם ופאת זקנם לא יגלחו ובבשרם לא ישרטו שרטת
6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
6 קדשים יהיו לאלהיהם ולא יחללו שם אלהיהם כי את אשי יהוה לחם אלהיהם הם מקריבם והיו קדש
7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.7 אשה זנה וחללה לא יקחו ואשה גרושה מאישה לא יקחו כי קדש הוא לאלהיו
8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
8 וקדשתו כי את לחם אלהיך הוא מקריב קדש יהיה לך כי קדוש אני יהוה מקדשכם
9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
9 ובת איש כהן כי תחל לזנות את אביה היא מחללת באש תשרף
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet10 והכהן הגדול מאחיו אשר יוצק על ראשו שמן המשחה ומלא את ידו ללבש את הבגדים את ראשו לא יפרע ובגדיו לא יפרם
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.11 ועל כל נפשת מת לא יבא לאביו ולאמו לא יטמא
12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
12 ומן המקדש לא יצא ולא יחלל את מקדש אלהיו כי נזר שמן משחת אלהיו עליו אני יהוה
13 Virginem ducet uxorem;13 והוא אשה בבתוליה יקח
14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.14 אלמנה וגרושה וחללה זנה את אלה לא יקח כי אם בתולה מעמיו יקח אשה
15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ”.
15 ולא יחלל זרעו בעמיו כי אני יהוה מקדשו
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:16 וידבר יהוה אל משה לאמר
17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;17 דבר אל אהרן לאמר איש מזרעך לדרתם אשר יהיה בו מום לא יקרב להקריב לחם אלהיו
18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,18 כי כל איש אשר בו מום לא יקרב איש עור או פסח או חרם או שרוע
19 si fracto pede vel manu,19 או איש אשר יהיה בו שבר רגל או שבר יד
20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.20 או גבן או דק או תבלל בעינו או גרב או ילפת או מרוח אשך
21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
21 כל איש אשר בו מום מזרע אהרן הכהן לא יגש להקריב את אשי יהוה מום בו את לחם אלהיו לא יגש להקריב
22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.22 לחם אלהיו מקדשי הקדשים ומן הקדשים יאכל
23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
23 אך אל הפרכת לא יבא ואל המזבח לא יגש כי מום בו ולא יחלל את מקדשי כי אני יהוה מקדשם
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
24 וידבר משה אל אהרן ואל בניו ואל כל בני ישראל