Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Levitico 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo conventus dicens:1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
3 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens.4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus.5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.
7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita,7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :
8 membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,
9 Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.
9 intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret;10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum;11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :
12 dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :
13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam.14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
15 Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.15 offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :
16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
17 confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino.
17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.