Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ester 5

font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit inatrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebatsuper solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.1 Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit inatrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebatsuper solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
2 Et factum est,cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eamvirgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius.
2 Et factum est,cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eamvirgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius.
3 Dixitque ad eam rex: “ Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua?Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi ”.3 Dixitque ad eam rex: “ Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua?Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi ”.
4 At illa respondit:“ Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium,quod paravi ”.4 At illa respondit:“ Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium,quod paravi ”.
5 Statimque rex: “ Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbumEsther ”.
Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
5 Statimque rex: “ Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbumEsther ”.
Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
6 Dixitqueei rex, postquam vinum biberat: “ Quid petis, ut detur tibi, et pro qua repostulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ”.6 Dixitqueei rex, postquam vinum biberat: “ Quid petis, ut detur tibi, et pro qua repostulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ”.
7 Cuirespondit Esther: “ Petitio mea et preces:7 Cuirespondit Esther: “ Petitio mea et preces:
8 Si inveni in conspectu regisgratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleatpetitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciamsecundum verbum regis ”.

9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidissetMardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sednec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde.9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidissetMardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sednec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde.
10 Et,dissimulata ira, reversus in domum suam convocavit ad se amicos suos et Zaresuxorem suam10 Et,dissimulata ira, reversus in domum suam convocavit ad se amicos suos et Zaresuxorem suam
11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumqueturbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumqueturbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
12 Et post haec ait: “ Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad conviviumcum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.12 Et post haec ait: “ Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad conviviumcum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
13 Et, cumomnia haec habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeumsedentem in foribus regis ”.13 Et, cumomnia haec habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeumsedentem in foribus regis ”.
14 Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteriamici: “ Iube parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitoset dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum regelaetus ad convivium ”. Placuit ei consilium et iussit excelsam parari trabem.