1 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. | 1 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. |
2 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae, | 2 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae, |
3 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium. | 3 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium. |
4 Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu. | 4 Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu. |
5 Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. | 5 Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. |
6 Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. | 6 Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. |
7 Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. | 7 Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. |
8 Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum.
| 8 Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum.
|
9 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. | 9 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. |
10 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum; | 10 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum; |
11 et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. | 11 et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. |
12 Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. | 12 Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. |
13 Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. | 13 Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. |
14 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
| 14 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
|
15 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. | 15 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. |
16 Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: | 16 Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: |
17 “ Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. | 17 “ Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. |
18 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. | 18 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. |
19 Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. | 19 Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. |
20 Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii ”.
| 20 Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii ”.
|
21 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “ Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum ”. | 21 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “ Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum ”. |
22 Et misit Hiram ad Salomonem dicens: “ Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. | 22 Et misit Hiram ad Salomonem dicens: “ Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. |
23 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae ”.
| 23 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae ”.
|
24 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. | 24 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. |
25 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. | 25 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. |
26 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo.
| 26 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo.
|
27 Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. | 27 Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. |
28 Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione. | 28 Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione. |
29 Fueruntque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte, | 29 Fueruntque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte, |
30 absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus. | 30 absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus. |
31 Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos; | 31 Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos; |
32 dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum.
| 32 dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum.
|