Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie.
1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David : David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.
2 Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide,2 Natique sunt filii David in Hebron : fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide.
3 et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur,3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli : porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
4 quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital,4 Quartus autem Adonias, filius Haggith : et quintus Saphathia, filius Abital.
5 sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron.
5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David : hi nati sunt David in Hebron.
6 Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.6 Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner:7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner :
8 “ Quare ingressus es ad concubinam patris mei? ”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “ Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie.8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei ? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait : Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?
9 Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo,9 Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,
10 ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee ”.10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.
11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “ Cuius est terra? ”, et ut loquerentur: “ Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel ”.12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes : Cujus est terra ? et ut loquerentur : Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël.
13 Qui ait: “ Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me ”.13 Qui ait : Optime : ego faciam tecum amicitias : sed unam rem peto a te, dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul : et sic venies, et videbis me.
14 Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim ”.14 Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens : Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.
15 Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
16 Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “ Vade, revertere ”. Qui reversus est.
16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim : et dixit ad eum Abner : Vade, et revertere. Qui reversus est.
17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: “ Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos;17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens : Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos.
18 nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius” ”.18 Nunc ergo facite : quoniam Dominus locutus est ad David, dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus.
19 Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin.19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin.
20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium.20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris : et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium.
21 Et dixit Abner ad David: “ Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua ”.
Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
21 Et dixit Abner ad David : Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël, et ineam tecum fœdus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
22 pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace,22 statim pueri David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis : Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
23 et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “ Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace ”.23 Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt : nuntiatum est itaque Joab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
24 Et ingressus est Ioab ad regem et ait: “ Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit?24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te : quare dimisisti eum, et abiit et recessit ?
25 Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis ”.
25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis ?
26 Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David.26 Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.
27 Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo : et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
28 Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: “ Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner;28 Quod cum audisset David rem jam gestam, ait : Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner :
29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane ”.29 et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus : nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
30 Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio.
30 Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prælio.
31 Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “ Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ”. Porro rex David sequebatur feretrum.31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus.32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner : flevit autem et omnis populus.
33 Plangensque rex et lugens Abner ait:
“ Numquid, ut mori solent insensati,
mori debuit Abner?
33 Plangensque rex, et lugens Abner, ait : Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
34 Manus tuae ligatae non erant,
et pedes tui non erant compedibus aggravati;
sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti ”.
Congeminansque omnis populus flevit super eum.
34 Manus tuæ ligatæ non sunt,
et pedes tui non sunt compedibus aggravati :
sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
35 Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “ Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam ”.35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
36 Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi.36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi.
37 Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner.37 Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
38 Dixit quoque rex ad servos suos: “ Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?38 Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël ?
39 Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam ”.
39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex : porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi : retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.