Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 3


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie.
1 ותהי המלחמה ארכה בין בית שאול ובין בית דוד ודוד הלך וחזק ובית שאול הלכים ודלים
2 Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide,2 וילדו לדוד בנים בחברון ויהי בכורו אמנון לאחינעם היזרעאלת
3 et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur,3 ומשנהו כלאב לאביגל אשת נבל הכרמלי והשלשי אבשלום בן מעכה בת תלמי מלך גשור
4 quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital,4 והרביעי אדניה בן חגית והחמישי שפטיה בן אביטל
5 sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron.
5 והששי יתרעם לעגלה אשת דוד אלה ילדו לדוד בחברון
6 Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.6 ויהי בהיות המלחמה בין בית שאול ובין בית דוד ואבנר היה מתחזק בבית שאול
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner:7 ולשאול פלגש ושמה רצפה בת איה ויאמר אל אבנר מדוע באתה אל פילגש אבי
8 “ Quare ingressus es ad concubinam patris mei? ”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “ Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie.8 ויחר לאבנר מאד על דברי איש בשת ויאמר הראש כלב אנכי אשר ליהודה היום אעשה חסד עם בית שאול אביך אל אחיו ואל מרעהו ולא המציתך ביד דוד ותפקד עלי עון האשה היום
9 Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo,9 כה יעשה אלהים לאבנר וכה יסיף לו כי כאשר נשבע יהוה לדוד כי כן אעשה לו
10 ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee ”.10 להעביר הממלכה מבית שאול ולהקים את כסא דוד על ישראל ועל יהודה מדן ועד באר שבע
11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
11 ולא יכל עוד להשיב את אבנר דבר מיראתו אתו
12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “ Cuius est terra? ”, et ut loquerentur: “ Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel ”.12 וישלח אבנר מלאכים אל דוד תחתו לאמר למי ארץ לאמר כרתה בריתך אתי והנה ידי עמך להסב אליך את כל ישראל
13 Qui ait: “ Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me ”.13 ויאמר טוב אני אכרת אתך ברית אך דבר אחד אנכי שאל מאתך לאמר לא תראה את פני כי אם לפני הביאך את מיכל בת שאול בבאך לראות את פני
14 Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim ”.14 וישלח דוד מלאכים אל איש בשת בן שאול לאמר תנה את אשתי את מיכל אשר ארשתי לי במאה ערלות פלשתים
15 Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.15 וישלח איש בשת ויקחה מעם איש מעם פלטיאל בן לוש
16 Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “ Vade, revertere ”. Qui reversus est.
16 וילך אתה אישה הלוך ובכה אחריה עד בחרים ויאמר אליו אבנר לך שוב וישב
17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: “ Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos;17 ודבר אבנר היה עם זקני ישראל לאמר גם תמול גם שלשם הייתם מבקשים את דוד למלך עליכם
18 nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius” ”.18 ועתה עשו כי יהוה אמר אל דוד לאמר ביד דוד עבדי הושיע את עמי ישראל מיד פלשתים ומיד כל איביהם
19 Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin.19 וידבר גם אבנר באזני בנימין וילך גם אבנר לדבר באזני דוד בחברון את כל אשר טוב בעיני ישראל ובעיני כל בית בנימן
20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium.20 ויבא אבנר אל דוד חברון ואתו עשרים אנשים ויעש דוד לאבנר ולאנשים אשר אתו משתה
21 Et dixit Abner ad David: “ Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua ”.
Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
21 ויאמר אבנר אל דוד אקומה ואלכה ואקבצה אל אדני המלך את כל ישראל ויכרתו אתך ברית ומלכת בכל אשר תאוה נפשך וישלח דוד את אבנר וילך בשלום
22 pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace,22 והנה עבדי דוד ויואב בא מהגדוד ושלל רב עמם הביאו ואבנר איננו עם דוד בחברון כי שלחו וילך בשלום
23 et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “ Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace ”.23 ויואב וכל הצבא אשר אתו באו ויגדו ליואב לאמר בא אבנר בן נר אל המלך וישלחהו וילך בשלום
24 Et ingressus est Ioab ad regem et ait: “ Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit?24 ויבא יואב אל המלך ויאמר מה עשיתה הנה בא אבנר אליך למה זה שלחתו וילך הלוך
25 Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis ”.
25 ידעת את אבנר בן נר כי לפתתך בא ולדעת את מוצאך ואת מבואך ולדעת את כל אשר אתה עשה
26 Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David.26 ויצא יואב מעם דוד וישלח מלאכים אחרי אבנר וישבו אתו מבור הסרה ודוד לא ידע
27 Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.27 וישב אבנר חברון ויטהו יואב אל תוך השער לדבר אתו בשלי ויכהו שם החמש וימת בדם עשה אל אחיו
28 Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: “ Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner;28 וישמע דוד מאחרי כן ויאמר נקי אנכי וממלכתי מעם יהוה עד עולם מדמי אבנר בן נר
29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane ”.29 יחלו על ראש יואב ואל כל בית אביו ואל יכרת מבית יואב זב ומצרע ומחזיק בפלך ונפל בחרב וחסר לחם
30 Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio.
30 ויואב ואבישי אחיו הרגו לאבנר על אשר המית את עשהאל אחיהם בגבעון במלחמה
31 Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “ Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ”. Porro rex David sequebatur feretrum.31 ויאמר דוד אל יואב ואל כל העם אשר אתו קרעו בגדיכם וחגרו שקים וספדו לפני אבנר והמלך דוד הלך אחרי המטה
32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus.32 ויקברו את אבנר בחברון וישא המלך את קולו ויבך אל קבר אבנר ויבכו כל העם
33 Plangensque rex et lugens Abner ait:
“ Numquid, ut mori solent insensati,
mori debuit Abner?
33 ויקנן המלך אל אבנר ויאמר הכמות נבל ימות אבנר
34 Manus tuae ligatae non erant,
et pedes tui non erant compedibus aggravati;
sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti ”.
Congeminansque omnis populus flevit super eum.
34 ידך לא אסרות ורגליך לא לנחשתים הגשו כנפול לפני בני עולה נפלת ויספו כל העם לבכות עליו
35 Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “ Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam ”.35 ויבא כל העם להברות את דוד לחם בעוד היום וישבע דוד לאמר כה יעשה לי אלהים וכה יסיף כי אם לפני בוא השמש אטעם לחם או כל מאומה
36 Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi.36 וכל העם הכירו וייטב בעיניהם ככל אשר עשה המלך בעיני כל העם טוב
37 Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner.37 וידעו כל העם וכל ישראל ביום ההוא כי לא היתה מהמלך להמית את אבנר בן נר
38 Dixit quoque rex ad servos suos: “ Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?38 ויאמר המלך אל עבדיו הלוא תדעו כי שר וגדול נפל היום הזה בישראל
39 Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam ”.
39 ואנכי היום רך ומשוח מלך והאנשים האלה בני צרויה קשים ממני ישלם יהוה לעשה הרעה כרעתו