Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 3


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie.
1 وكانت الحرب طويلة بين بيت شاول وبيت داود وكان داود يذهب يتقوى وبيت شاول يذهب يضعف.
2 Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide,2 وولد لداود بنون في حبرون. وكان بكره امنون من اخينوعم اليزرعيلية.
3 et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur,3 وثانيه كيلآب من ابيجايل امرأة نابال الكرملي. والثالث ابشالوم ابن معكة بنت تلماي ملك جشور.
4 quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital,4 والرابع ادونيا ابن حجيث. والخامس شفطيا ابن ابيطال.
5 sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron.
5 والسادس يثرعام من عجلة امرأة داود. هؤلاء ولدوا لداود في حبرون
6 Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.6 وكان في وقوع الحرب بين بيت شاول وبيت داود ان ابنير تشدد لاجل بيت شاول.
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner:7 وكانت لشاول سرية اسمها رصفة بنت أيّة. فقال ايشبوشث لابنير لماذا دخلت الى سرية ابي.
8 “ Quare ingressus es ad concubinam patris mei? ”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “ Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie.8 فاغتاظ ابنير جدا من كلام ايشبوشث وقال ألعلي راس كلب ليهوذا. أليوم اصنع معروفا مع بيت شاول ابيك مع اخوته ومع اصحابه ولم اسلمك ليد داود وتطالبني اليوم باثم المرأة.
9 Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo,9 هكذا يصنع الله بابنير وهكذا يزيده انه كما حلف الرب لداود كذلك اصنع له
10 ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee ”.10 لنقل المملكة من بيت شاول واقامة كرسي داود على اسرائيل وعلى يهوذا من دان الى بئر سبع.
11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
11 ولم يقدر بعد ان يجاوب ابنير بكلمة لاجل خوفه منه
12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “ Cuius est terra? ”, et ut loquerentur: “ Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel ”.12 فارسل ابنير من فوره رسلا الى داود قائلا لمن هي الارض. يقولون اقطع عهدك معي وهوذا يدي معك لرد جميع اسرائيل اليك.
13 Qui ait: “ Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me ”.13 فقال حسنا. انا اقطع معك عهدا الا اني اطلب منك أمرا واحدا وهو ان لا ترى وجهي ما لم تأت اولا بميكال بنت شاول حين تأتي لترى وجهي.
14 Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim ”.14 وارسل داود رسلا الى ايشبوشث بن شاول يقول اعطني امرأتي ميكال التي خطبتها لنفسي بمئة غلفة من الفلسطينيين.
15 Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.15 فارسل ايشبوشث واخذها من عند رجلها من فلطيئيل بن لايش.
16 Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “ Vade, revertere ”. Qui reversus est.
16 وكان رجلها يسير معها ويبكي وراءها الى بحوريم. فقال له ابنير اذهب. ارجع. فرجع
17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: “ Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos;17 وكان كلام ابنير الى شيوخ اسرائيل قائلا قد كنتم منذ امس وما قبله تطلبون داود ليكون ملكا عليكم.
18 nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius” ”.18 فالآن افعلوا. لان الرب كلم داود قائلا اني بيد داود عبدي اخلّص شعبي اسرائيل من يد الفلسطينيين ومن ايدي جميع اعدائهم.
19 Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin.19 وتكلم ابنير ايضا في مسامع بنيامين وذهب ابنير ليتكلم في سماع داود ايضا في حبرون بكل ما حسن في اعين اسرائيل وفي اعين جميع بيت بنيامين.
20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium.20 فجاء ابنير الى داود الى حبرون ومعه عشرون رجلا. فصنع داود لابنير وللرجال الذين معه وليمة.
21 Et dixit Abner ad David: “ Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua ”.
Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
21 وقال ابنير لداود اقوم واذهب واجمع الى سيدي الملك جميع اسرائيل فيقطعون معك عهدا وتملك حسب كل ما تشتهي نفسك. فارسل داود ابنير فذهب بسلام
22 pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace,22 واذا بعبيد داود ويوآب قد جاءوا من الغزو وأتوا بغنيمة كثيرة معهم ولم يكن ابنير مع داود في حبرون لانه كان قد ارسله فذهب بسلام.
23 et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “ Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace ”.23 وجاء يوآب وكل الجيش الذي معه فاخبروا يوآب قائلين قد جاء ابنير بن نير الى الملك فارسله فذهب بسلام.
24 Et ingressus est Ioab ad regem et ait: “ Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit?24 فدخل يوآب الى الملك وقال ماذا فعلت. هوذا قد جاء ابنير اليك. لماذا ارسلته فذهب.
25 Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis ”.
25 انت تعلم ابنير بن نير انه انما جاء ليملقك وليعلم خروجك ودخولك وليعلم كل ما تصنع.
26 Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David.26 ثم خرج يوآب من عند داود وارسل رسلا وراء ابنير فردّوه من بئر السيرة وداود لا يعلم.
27 Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.27 ولما رجع ابنير الى حبرون مال به يوآب الى وسط الباب ليكلمه سرّا وضربه هناك في بطنه فمات بدم عسائيل اخيه.
28 Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: “ Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner;28 فسمع داود بعد ذلك فقال اني بريء انا ومملكتي لدى الرب الى الابد من دم ابنير بن نير.
29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane ”.29 فليحل على راس يوآب وعلى كل بيت ابيه ولا ينقطع من بيت يوآب ذو سيل وابرص وعاكز على العكازة وساقط بالسيف ومحتاج الخبز.
30 Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio.
30 فقتل يوآب وابيشاي اخوه ابنير لانه قتل عسائيل اخاهما في جبعون في الحرب
31 Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “ Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ”. Porro rex David sequebatur feretrum.31 فقال داود ليوآب ولجميع الشعب الذين معه مزقوا ثيابكم وتنطّقوا بالمسوح والطموا امام ابنير. وكان داود الملك يمشي وراء النعش.
32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus.32 ودفنوا ابنير في حبرون. ورفع الملك صوته وبكى على قبر ابنير وبكى جميع الشعب.
33 Plangensque rex et lugens Abner ait:
“ Numquid, ut mori solent insensati,
mori debuit Abner?
33 ورثا الملك ابنير وقال هل كموت احمق يموت ابنير.
34 Manus tuae ligatae non erant,
et pedes tui non erant compedibus aggravati;
sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti ”.
Congeminansque omnis populus flevit super eum.
34 يداك لم تكونا مربوطتين ورجلاك لم توضعا في سلاسل نحاس. كالسقوط امام بني الاثم سقطت. وعاد جميع الشعب يبكون عليه.
35 Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “ Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam ”.35 وجاء جميع الشعب ليطعموا داود خبزا وكان بعد نهار فحلف داود قائلا هكذا يفعل لي الله وهكذا يزيد ان كنت اذوق خبزا او شيئا آخر قبل غروب الشمس.
36 Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi.36 فعرف جميع الشعب وحسن في اعينهم كما ان كل ما صنع الملك كان حسنا في اعين جميع الشعب.
37 Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner.37 وعلم كل الشعب وجميع اسرائيل في ذلك اليوم انه لم يكن من الملك قتل ابنير بن نير.
38 Dixit quoque rex ad servos suos: “ Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?38 وقال الملك لعبيده ألا تعلمون ان رئيسا وعظيما سقط اليوم في اسرائيل.
39 Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam ”.
39 وانا اليوم ضعيف وممسوح ملكا وهؤلاء الرجال بنو صروية اقوى مني. يجازي الرب فاعل الشرّ كشرّه