Ionas - 2

1234

1Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionasin ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
2Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis 3et dixit: “ Clamavide tribulatione mea ad Dominum,
et respondit mihi;
de ventre inferi clamavi,
et exaudisti vocem meam.
4Et proiecisti me in profundum in corde maris,
et flumen circumdedit me;
omnes gurgites tui et fluctus tui
super me transierunt.
5Et ego dixi: “Abiectus sum
a conspectu oculorum tuorum;
verumtamen rursus videbo
templum sanctum tuum”.
6Circumdederunt me aquae usque ad guttur,
abyssus vallavit me,
iuncus alligatus est capiti meo.
7Ad extrema montium descendi,
terrae vectes concluserunt me in aeternum,
sed eduxisti de fovea vitam meam,
Domine Deus meus.
8Cum angustiaretur in me anima mea,
Domini recordatus sum,
et venit ad te oratio mea,
ad templum sanctum tuum.
9Qui colunt idola vana,
pietatem suam derelinquunt; 10ego autem in voce laudis
immolabo tibi,
quaecumque vovi, reddam;
salus Domini est ”. 11Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc