Amos - 5

123456789

1Audite verbum istud,
quod ego levo super vos,
planctum, domus Israel:
2Cecidit, non adiciet ut resurgat
virgo Israel;
proiecta est in terram suam,
non est qui suscitet eam.
3Quia haec dicit Dominus Deus:
“ Urbs, de qua egrediebantur mille,
relinquentur in ea centum;
et de qua egrediebantur centum,
relinquentur in ea decem
pro domo Israel ”.
4Quia haec dicit Dominus domui Israel:
“ Quaerite me et vivetis;
5et nolite quaerere Bethel
et in Galgalam nolite intrare
et in Bersabee nolite transire,
quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit iniquitas ”.
6Quaerite Dominum et vivite;
ne forte invadat sicut ignis
domum Ioseph,
et devoret, et non sit
qui exstinguat Bethel.
7Qui convertunt in absinthium iudicium
et iustitiam in terram deiciunt.
8Qui facit stellas Pliadis et Orionem
et convertit in mane tenebras
et diem in noctem obscurat;
qui vocat aquas maris
et effundit eas super faciem terrae;
Dominus nomen eius.
9Qui micare facit vastitatem super robustum
et vastitatem super arcem affert. 10Odio habuerunt corripientem in porta
et loquentem perfecte abominati sunt. 11Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem
et portionem frumenti abstulistis ab eo,
domos quadro lapide aedificastis
et non habitabitis in eis,
vineas plantastis amantissimas
et non bibetis vinum earum. 12Quia cognovi multa scelera vestra
et fortia peccata vestra,
opprimentes iustum, accipientes munus
et pauperes deprimentes in porta. 13Ideo prudens in tempore illo tacet,
quia tempus malum est. 14Quaerite bonum et non malum,
ut vivatis,
ita ut sit Dominus, Deus exercituum,
vobiscum, sicut dixistis. 15Odite malum et diligite bonum
et constituite in porta iudicium,
si forte misereatur Dominus, Deus exercituum,
reliquiis Ioseph. 16Propterea haec dicit Dominus,
Deus exercituum, dominator:
“ In omnibus plateis planctus,
et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”;
et vocabunt agricolam ad luctum
et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. 17Et in omnibus vineis erit luctus,
quia pertransibo in medio tui ”,
dicit Dominus. 18Vae desiderantibus diem Domini!
Ad quid vobis dies Domini?
Tenebrae et non lux. 19Quomodo si fugiat vir a facie leonis,
et occurrat ei ursus;
et ingrediatur domum
et innitatur manu sua super parietem,
et mordeat eum coluber.
20Numquid non tenebrae dies Domini et non lux?
Et caligo sine splendore in ea?
21“ Odi, proieci festivitates vestras
et non delector coetibus vestris.
22Quod si obtuleritis mihi holocautomata,
oblationes vestras non suscipiam
et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
23Aufer a me tumultum carminum tuorum,
et canticum lyrarum tuarum non audiam.
24Et affluat quasi aqua iudicium,
et iustitia quasi torrens perennis.
25Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis, domus Israel?
26Et portastis Saccut regem vestrum,
et Caivan, imagines vestras,
sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
27Et migrare vos faciam trans Damascum ”,
dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc