1In anno decimo, in decimo mense, duodecima mensis, factum est verbumDomini ad me dicens: 2“ Fili hominis, pone faciem tuam contra pharaonem,regem Aegypti, et prophetabis de eo et de Aegypto universa. 3Loquere et dices:Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, pharao,
rex Aegypti,
draco magne, qui cubas
in medio fluminum tuorum
et dicis: “Meus est fluvius,
et ego feci memetipsum!”.
4Et ponam uncos in maxillis tuis
et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis
et extraham te de medio fluminum tuorum,
et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
5Et proiciam te in desertum
et omnes pisces fluminum tuorum.
Super faciem terrae cades;
non colligeris neque congregaberis.
Bestiis terrae et volatilibus caeli
dedi te ad devorandum.
6Et scient omnes habitatores Aegypti
quia ego Dominus,
pro eo quod fuisti baculus arundineus
domui Israel:
7quando apprehenderunt te manu,
confractus es et lacerasti omnem umerum eorum
et, innitentibus eis super te,
comminutus es
et dissolvisti omnes lumbos eorum.
8Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium etinterficiam de te hominem et iumentum; 9et erit terra Aegypti in desertum etsolitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: “Fluvius meusest, et ego feci!”, 10idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua, daboqueterram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a Magdolo ad Syenen et usque adterminos Chus. 11Non pertransibit eam pes hominis, neque pes iumenti gradieturin ea, et non habitabitur quadraginta annis; 12daboque terram Aegypti desertamin medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarumerunt desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes etventilabo eos in terras. 13Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregaboAegyptios de populis, in quibus dispersi fuerunt, 14et convertam sortem Aegyptiet collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi inregnum humile. 15Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultrasuper nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus. 16Neque erunt ultradomui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentureos, et scient quia ego Dominus Deus ”. 17Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, in una mensis, factumest verbum Domini ad me dicens: 18“ Fili hominis, Nabuchodonosor, rexBabylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omnecaput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita eineque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam. 19Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regiBabylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eiuset diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, 20ut stipendium eius,pro quo servivit adversum eam. Dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraveruntmihi, ait Dominus Deus. 21In die illo germinare faciam cornu domui Israel, ettibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc