Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Thessalonicenses I 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribaturvobis;
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, itaveniet.
3 cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.3 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eissuperveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :4 Vosautem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam furcomprehendat;
5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctisneque tenebrarum;
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobriisimus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis etgaleam spem salutis;
9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionemsalutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.10 qui mortuus est pro nobis, utsive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
11 Propter quodconsolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos etpraesunt vobis in Domino et monent vos,
13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.13 ut habeatis illos superabundanter incaritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.
14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.14 Hortamur autem vos,fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,longanimes estote ad omnes.
15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sedsemper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
16 Semper gaudete.16 Semper gaudete,
17 Sine intermissione orate.17 sine intermissione orate,
18 In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Deiest in Christo Iesu erga vos.
19 Spiritum nolite extinguere.19 Spiritum nolite exstinguere,
20 Prophetias nolite spernere.20 prophetiasnolite spernere;
21 Omnia autem probate : quod bonum est tenete.21 omnia autem probate, quod bonum est tenete,
22 Ab omni specie mala abstinete vos.22 ab omnispecie mala abstinete vos.
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vesteret anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
24 Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
25 Fratres, orate pro nobis.25 Fratres, orate etiam pro nobis.
26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.27 Adiuro vos per Dominum, utlegatur epistula omnibus fratribus.
28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.28 Gratia Domini nostri Iesu Christivobiscum.