Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Ephesios 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.2 et ambulate indilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobisoblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis,sicut decet sanctos,
4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae nondecent, sed magis gratiarum actio.
5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnisfornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habethereditatem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filiosdiffidentiae.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
7 Nolite ergo effici comparticipes eorum;
8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :8 eratis enim aliquandotenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :9 — fructus enimlucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —
10 probantes quid sit beneplacitum Deo :10 probantes quid sitbeneplacitum Domino;
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum,magis autem et redarguite;
12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est etdicere;
13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.14 omne enim,quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, etexsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed utsapientes,
16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.17 Propterea nolitefieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,18 Et noliteinebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,19 loquentesvobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes etpsallentes in cordibus vestris Domino.
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,20 Gratias agentes semper pro omnibus innomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
21 subjecti invicem in timore Christi.
21 subiecti invicem in timoreChristi.
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :22 Mulieres viris suis sicut Domino,
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.23 quoniam vir caput est mulieris, sicut etChristus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.24 Sed ut ecclesiasubiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsumtradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.27 utexhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam autaliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.28 Ita et viri debentdiligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut etChristus ecclesiam,
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.30 quia membra sumus corporis eius.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.31 Propter hoc relinquethomo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.33 Verumtamenet vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeatvirum.