Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 24


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.1 ثم خرج يسوع ومضى من الهيكل . ‎ فتقدم تلاميذه لكي يروه ابنية الهيكل.
2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
2 فقال لهم يسوع أما تنظرون جميع هذه. الحق اقول لكم انه لا يترك ههنا حجر على حجر لا ينقض
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?3 وفيما هو جالس على جبل الزيتون تقدم اليه التلاميذ على انفراد قائلين قل لنا متى يكون هذا وما هي علامة مجيئك وانقضاء الدهر.
4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :4 فاجاب يسوع وقال لهم انظروا لا يضلكم احد.
5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.5 فان كثيرين سيأتون باسمي قائلين انا هو المسيح ويضلون كثيرين.
6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :6 وسوف تسمعون بحروب واخبار حروب. انظروا لا ترتاعوا. لانه لا بد ان تكون هذه كلها. ولكن ليس المنتهى بعد.
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :7 لانه تقوم امة على امة ومملكة على مملكة وتكون مجاعات واوبئة وزلازل في اماكن.
8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
8 ولكن هذه كلها مبتدأ الاوجاع.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.9 حينئذ يسلمونكم الى ضيق ويقتلونكم وتكونون مبغضين من جميع الامم لاجل اسمي.
10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.10 وحينئذ يعثر كثيرون ويسلمون بعضهم بعضا ويبغضون بعضهم بعضا.
11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.11 ويقوم انبياء كذبة كثيرون ويضلون كثيرين.
12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :12 ولكثرة الاثم تبرد محبة الكثيرين.
13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.13 ولكن الذي يصبر الى المنتهى فهذا يخلص.
14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
14 ويكرز ببشارة الملكوت هذه في كل المسكونة شهادة لجميع الامم. ثم يأتي المنتهى
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :15 فمتى نظرتم رجسة الخراب التي قال عنها دانيال النبي قائمة في المكان المقدس. ليفهم القارئ.
16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :16 فحينئذ ليهرب الذين في اليهودية الى الجبال.
17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :17 والذي على السطح فلا ينزل لياخذ من بيته شيئا.
18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.18 والذي في الحقل فلا يرجع الى ورائه لياخذ ثيابه.
19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
19 وويل للحبالى والمرضعات في تلك الايام.
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :20 وصلّوا لكي لا يكون هربكم في شتاء ولا في سبت.
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.21 لانه يكون حينئذ ضيق عظيم لم يكن مثله منذ ابتداء العالم الى الآن ولن يكون.
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.22 ولو لم تقصّر تلك الايام لم يخلص جسد. ولكن لاجل المختارين تقصّر تلك الايام.
23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.23 حينئذ ان قال لكم احد هوذا المسيح هنا او هناك فلا تصدقوا.
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.24 لانه سيقوم مسحاء كذبة وانبياء كذبة ويعطون آيات عظيمة وعجائب حتى يضلوا لو امكن المختارين ايضا.
25 Ecce prædixi vobis.25 ها انا قد سبقت واخبرتكم.
26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.26 فان قالوا لكم ها هو في البرية فلا تخرجوا. ها هو في المخادع فلا تصدقوا.
27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.27 لانه كما ان البرق يخرج من المشارق ويظهر الى المغارب هكذا يكون ايضا مجيء ابن الانسان.
28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
28 لانه حيثما تكن الجثّة فهناك تجتمع النسور
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :29 وللوقت بعد ضيق تلك الايام تظلم الشمس والقمر لا يعطي ضؤه والنجوم تسقط من السماء وقوات السموات تتزعزع.
30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.30 وحينئذ تظهر علامة ابن الانسان في السماء. وحينئذ تنوح جميع قبائل الارض ويبصرون ابن الانسان آتيا على سحاب السماء بقوة ومجد كثير.
31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
31 فيرسل ملائكته ببوق عظيم الصوت فيجمعون مختاريه من الاربع الرياح من اقصاء السموات الى اقصائها.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :32 فمن شجرة التين تعلّموا المثل متى صار غصنها رخصا واخرجت اوراقها تعلمون ان الصيف قريب.
33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.33 هكذا انتم ايضا متى رأيتم هذا كله فاعلموا انه قريب على الابواب.
34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.34 الحق اقول لكم لا يمضي هذا الجيل حتى يكون هذا كله.
35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
35 السماء والارض تزولان ولكن كلامي لا يزول.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.36 واما ذلك اليوم وتلك الساعة فلا يعلم بهما احد ولا ملائكة السموات الا ابي وحده.
37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :37 وكما كانت ايام نوح كذلك يكون ايضا مجيء ابن الانسان.
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,38 لانه كما كانوا في الايام التي قبل الطوفان ياكلون ويشربون ويتزوجون ويزوّجون الى اليوم الذي دخل فيه نوح الفلك
39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.39 ولم يعلموا حتى جاء الطوفان واخذ الجميع. كذلك يكون ايضا مجيء ابن الانسان.
40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.40 حينئذ يكون اثنان في الحقل. يؤخذ الواحد ويترك الآخر.
41 Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
41 اثنتان تطحنان على الرحى. تؤخذ الواحدة وتترك الآخرى
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.42 اسهروا اذا لانكم لا تعلمون في اية ساعة يأتي ربكم.
43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.43 واعلموا هذا انه لو عرف رب البيت في اية هزيع يأتي السارق لسهر ولم يدع بيته ينقب.
44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.44 لذلك كونوا انتم ايضا مستعدين لانه في ساعة لا تظنون يأتي ابن الانسان.
45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?45 فمن هو العبد الامين الحكيم الذي اقامه سيده على خدمه ليعطيهم الطعام في حينه.
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.46 طوبى لذلك العبد الذي اذا جاء سيده يجده يفعل هكذا.
47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.47 الحق اقول لكم انه يقيمه على جميع امواله.
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :48 ولكن ان قال ذلك العبد الردي في قلبه سيدي يبطئ قدومه.
49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :49 فيبتدئ يضرب العبيد رفقاءه ويأكل ويشرب مع السكارى.
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :50 يأتي سيد ذلك العبد في يوم لا ينتظره وفي ساعة لا يعرفها.
51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.51 فيقطّعه ويجعل نصيبه مع المرائين. هناك يكون البكاء وصرير الاسنان