Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, utostenderent ei aedificationes templi;
2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
2 ipse autem respondens dixit eis: “ Nonvidetis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem,qui non destruetur ”.
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt adeum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signumadventus tui et consummationis saeculi? ”.
4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :4 Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.5 Multi enimvenient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent.
6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini;oportet enim fieri, sed nondum est finis.
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :7 Consurget enim gens in gentem, etregnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
8 haec autem omniainitia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.9 Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, eteritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.10 Et tunc scandalizabunturmulti et invicem tradent et odio habebunt invicem;
11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.11 et multi pseudoprophetaesurgent et seducent multos.
12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :12 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescetcaritas multorum;
13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
14 Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibusgentibus; et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :15 Cum ergo videritis abominationemdesolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, quilegit, intellegat:
16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :17 qui intecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.18 et, qui in agro, nonrevertatur tollere pallium suum.
19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus inillis diebus!
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.21 erit enim tunctribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.22 Etnisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propterelectos breviabuntur dies illi.
23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.23 Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hicChristus” aut: “Hic”, nolite credere.
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.24 Surgent enim pseudochristi etpseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur,si fieri potest, etiam electi.
25 Ecce prædixi vobis.25 Ecce praedixi vobis.
26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.26 Si ergo dixerintvobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”,nolite credere;
27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque inoccidentem, ita erit adventus Filii hominis.
28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
28 Ubicumque fuerit corpus, illuccongregabuntur aquilae.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna nondabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorumcommovebuntur.
30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.30 Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tuncplangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibuscaeli cum virtute et gloria multa;
31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
31 et mittet angelos suos cum tuba magna, etcongregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminoseorum.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, etfolia nata, scitis quia prope est aestas.
33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.33 Ita et vos, cum videritis haecomnia, scitote quia prope est in ianuis.
34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.34 Amen dico vobis: Non praeteribithaec generatio, donec omnia haec fiant.
35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
35 Caelum et terra transibunt, verbavero mea non praeteribunt.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisiPater solus.
37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,38 Sicutenim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptumtradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.39 et non cognoverunt,donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.40 Tuncduo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
41 Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
41 duae molentes inmola: una assumitur, et una relinquitur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.43 Illudautem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset,vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.44 Ideo et vos estoteparati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?45 Quis putas estfidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut detillis cibum in tempore?
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius,invenerit sic facientem.
47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona suaconstituet eum.
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moramfacit dominus meus venire”,
49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :49 et coeperit percutere conservos suos, manducetautem et bibat cum ebriis,
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :50 veniet dominus servi illius in die, qua nonsperat, et in hora, qua ignorat,
51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.51 et dividet eum partemque eius ponet cumhypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.