Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Proverbia 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ne æmuleris viros malos,
nec desideres esse cum eis :
1 Ne aemuleris viros malos
nec desideres esse cum eis,
2 quia rapinas meditatur mens eorum,
et fraudes labia eorum loquuntur.
2 quia rapinas meditatur mens eorum,
et perniciem labia eorum loquuntur.
3 Sapientia ædificabitur domus,
et prudentia roborabitur.
3 Sapientia aedificabitur domus,
et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
4 In doctrina replebuntur cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens fortis est,
et vir doctus robustus et validus :
5 Vir sapiens fortis est,
et vir doctus firmat robur.
6 quia cum dispositione initur bellum,
et erit salus ubi multa consilia sunt.
6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum,
et erit salus, ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia ;
in porta non aperiet os suum.
7 Excelsa stulto sapientia,
in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
8 Qui cogitat mala facere,
vir perniciosus vocabitur.
9 cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor.
9 Cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor.
10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,
imminuetur fortitudo tua.
10 Si fueris lassus in die angustiae,
coartabitur fortitudo tua.
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem,
et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem;
et, qui trahuntur ad interitum, retine.
12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;
qui inspector est cordis ipse intelligit :
et servatorem animæ tuæ nihil fallit,
reddetque homini juxta opera sua.
12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”;
nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit,
et servatorem animae tuae nihil fallit
reddetque homini iuxta opera sua?
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,
et favum dulcissimum gutturi tuo.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est
et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :
quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,
et spes tua non peribit.
14 Sic, scito, est sapientia animae tuae;
quam cum inveneris, erit tibi posteritas,
et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,
neque vastes requiem ejus.
15 Ne insidieris, o nequam, domui iusti
neque vastes requiem eius.
16 Septies enim cadet justus, et resurget :
impii autem corruent in malum.
16 Septies enim cadet iustus et resurget;
impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,
et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas,
et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,
et auferat ab eo iram suam.
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei
et auferat ab eo iram suam.
19 Ne contendas cum pessimis,
nec æmuleris impios :
19 Ne succendas ira in pessimos
nec aemuleris impios,
20 quoniam non habent futurorum spem mali,
et lucerna impiorum extinguetur.
20 quoniam non erit posteritas maligno,
et lucerna impiorum exstinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem,
et cum detractoribus non commiscearis :
21 Time Dominum, fili mi, et regem
et cum nova sectantibus non commiscearis,
22 quoniam repente consurget perditio eorum,
et ruinam utriusque quis novit ?
22 quoniam repente consurget perditio eorum,
et ruinam utriusque quis novit?
23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
23 Haec quoque sapientibus:
Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,
et detestabuntur eos tribus.
24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”,
maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
25 Qui arguunt eum laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio.
25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio boni.
26 Labia deosculabitur
qui recta verba respondet.
26 Labia deosculatur,
qui recta verba respondet.
27 Præpara foris opus tuum,
et diligenter exerce agrum tuum,
ut postea ædifices domum tuam.
27 Praepara foris opus tuum
et diligenter exerce illud in agro tuo,
ut postea aedifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum,
nec lactes quemquam labiis tuis.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum
nec decipias quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;
reddam unicuique secundum opus suum.
29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei,
reddam viro secundum opus suum ”.
30 Per agrum hominis pigri transivi,
et per vineam viri stulti :
30 Per agrum hominis pigri transivi
et per vineam viri sensu carentis:
31 et ecce totum repleverant urticæ,
et operuerant superficiem ejus spinæ,
et maceria lapidum destructa erat.
31 et ecce totum repleverant urticae,
et operuerant superficiem eius spinae,
et maceria lapidum destructa erat;
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo,
et exemplo didici disciplinam.
32 quod cum vidissem, posui in corde meo,
vidi, didici disciplinam:
33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;
pauxillum manus conseres ut quiescas :
33 “ Parum dormies, modicum dormitabis,
pauxillum manus conseres, ut quiescas,
34 et veniet tibi quasi cursor egestas,
et mendicitas quasi vir armatus.
34 et veniet tibi quasi cursor egestas,
et mendicitas quasi vir armatus ”.