Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbia 20


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :
quicumque his delectatur non erit sapiens.
1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera;
quicumque his delectatur, non erit sapiens.
2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :
qui provocat eum peccat in animam suam.
2 Sicut rugitus leonis ita et terror regis:
qui provocat eum, peccat in animam suam.
3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ;
omnes autem stulti miscentur contumeliis.
3 Honor est homini separari a contentionibus;
omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 Propter frigus piger arare noluit ;
mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
4 Propter frigus piger arare noluit;
mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;
sed homo sapiens exhauriet illud.
5 Sicut aqua profunda consilium in corde viri,
sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur ;
virum autem fidelem quis inveniet ?
6 Multi homines misericordes vocantur;
virum autem fidelem quis inveniet?
7 Justus qui ambulat in simplicitate sua
beatos post se filios derelinquet.
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua,
beatos post se filios derelinquet.
8 Rex qui sedet in solio judicii
dissipat omne malum intuitu suo.
8 Rex, qui sedet in solio iudicii,
dissipat omne malum intuitu suo.
9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;
purus sum a peccato ?
9 Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum,
purus sum a peccato ”?
10 Pondus et pondus, mensura et mensura :
utrumque abominabile est apud Deum.
10 Pondus et pondus, mensura et mensura,
utrumque abominabile est apud Dominum.
11 Ex studiis suis intelligitur puer,
si munda et recta sint opera ejus.
11 Ex studiis suis intellegitur puer,
si munda et recta sint opera eius.
12 Aurem audientem, et oculum videntem :
Dominus fecit utrumque.
12 Aurem audientem et oculum videntem,
Dominus fecit utrumque.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :
aperi oculos tuos, et saturare panibus.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat;
aperi oculos tuos et saturare panibus.
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;
et cum recesserit, tunc gloriabitur.
14 “ Malum est, malum est! ” dicit omnis emptor
et, cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 Est aurum et multitudo gemmarum,
et vas pretiosum labia scientiæ.
15 Est aurum et multitudo gemmarum
et vas pretiosum labia scientiae.
16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,
et pro extraneis aufer pignus ab eo.
16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni,
et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 Suavis est homini panis mendacii,
et postea implebitur os ejus calculo.
17 Suavis est homini panis mendacii,
et postea implebitur os eius calculo.
18 Cogitationes consiliis roborantur,
et gubernaculis tractanda sunt bella.
18 Cogitationes consiliis firmantur,
et dispensationibus tractanda sunt bella.
19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,
et dilatat labia sua, ne commiscearis.
19 Ei, qui revelat mysteria et calumniatur
et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 Qui maledicit patri suo et matri,
extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
20 Qui maledicit patri suo et matri,
exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
21 hæreditas ad quam festinatur in principio,
in novissimo benedictione carebit.
21 Hereditas, ad quam festinatur in principio,
in novissimo benedictione carebit.
22 Ne dicas : Reddam malum :
exspecta Dominum, et liberabit te.
22 Ne dicas: “ Reddam malum ”;
exspecta Dominum, et liberabit te.
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;
statera dolosa non est bona.
23 Abominatio est apud Dominum pondus etpondus;
statera dolosa non est bona in oculis eius.
24 A Domino diriguntur gressus viri :
quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
24 A Domino diriguntur gressus viri;
quis autem hominum intellegere potest viam suam?
25 Ruina est homini devorare sanctos,
et post vota retractare.
25 Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ”
et post vota retractare.
26 Dissipat impios rex sapiens,
et incurvat super eos fornicem.
26 Ventilat impios rex sapiens
et incurvat super eos rotam.
27 Lucerna Domini spiraculum hominis,
quæ investigat omnia secreta ventris.
27 Lucerna Domini spiraculum hominis,
quae investigat omnia secreta ventris.
28 Misericordia et veritas custodiunt regem,
et roboratur clementia thronus ejus.
28 Misericordia et veritas custodiunt regem,
et roboratur clementia thronus eius.
29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum,
et dignitas senum canities.
29 Ornamentum iuvenum fortitudo eorum,
et honor senum canities.
30 Livor vulneris absterget mala,
et plagæ in secretioribus ventris.
30 Livor vulneris absterget mala,
et plagae in secretioribus ventris.