Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Nehemiae 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,1 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen suiianitores et cantores et Levitas,
2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),2 praeposui Hanani fratrem meum et Hananiamprincipem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deumplus ceteris videbatur —
3 et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.3 et dixi eis: “ Non aperiantur portae Ierusalemusque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae etoppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vicessuas et unumquemque contra domum suam ”.
4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, etnon erant domus aedificatae.
5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.5 Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavioptimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum censuseorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.6 Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quostranstulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et inIudaeam unusquisque in civitatem suam.
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.
Numerus virorum populi Israël :
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua,Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai,Nahum, Baana.
Numerus virorum populi Israel:
8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;
9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :9 filii Saphatia trecenti septuaginta duo;
10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo :10 filii Area sescenti quinquagintaduo;
11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :11 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingentidecem et octo;
12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :12 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;
13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :13 filiiZethua octingenti quadraginta quinque;
14 filii Zachai, septingenti sexaginta :14 filii Zachai septingenti sexaginta;
15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :15 filii Bennui sescenti quadraginta octo;
16 filii Bebai, sexcenti viginti octo :16 filii Bebai sescenti viginti octo;
17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo;
18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :18 filii Adonicam sescenti sexagintaseptem;
19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem :19 filii Beguai duo milia sexaginta septem;
20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :20 filii Adin sescentiquinquaginta quinque;
21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :21 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;
22 filii Hasem, trecenti viginti octo :22 filii Hasum trecenti viginti octo;
23 filii Besai, trecenti viginti quatuor :23 filii Besai trecenti viginti quattuor;
24 filii Hareph, centum duodecim :24 filii Hareph centum duodecim;
25 filii Gabaon, nonaginta quinque :25 filii Gabaon nonaginta quinque;
26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.26 filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo;
27 Viri Anathoth, centum viginti octo.27 viri Anathoth centum vigintiocto;
28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.28 viri Bethazmaveth quadraginta duo;
29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.29 viri Cariathiarim, Cephira etBeroth septingenti quadraginta tres;
30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.30 viri Rama et Gabaa sescenti vigintiunus;
31 Viri Machmas, centum viginti duo.31 viri Machmas centum viginti duo;
32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.32 viri Bethel et Hai centum vigintitres;
33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.33 viri Nabo alterius quinquaginta duo;
34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.34 viri Elam alterius milleducenti quinquaginta quattuor;
35 Filii Harem, trecenti viginti.35 filii Harim trecenti viginti;
36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.36 filii Ierichotrecenti quadraginta quinque;
37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.37 filii Lod, Hadid et Ono septingenti vigintiunus;
38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.38 filii Senaa tria milia nongenti triginta.
39 Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.39 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres;
40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.40 filiiEmmer mille quinquaginta duo;
41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem;
42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :42 filii Harim mille decem et septem.
43 filii Josue et Cedmihel filiorum43 Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuagintaquattuor.
44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :44 Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo.
45 filii Asaph, centum quadraginta octo.45 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita,filii Sobai, centum triginta octo.
46 Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.46 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
47 Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,47 filii Ceros, filiiSiaa, filii Phadon,
48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,48 filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,49 filii Hanan,filii Giddel, filii Gaher,
50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,51 filiiGazam, filii Oza, filii Phasea,
52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,52 filii Besai, filii Meunitarum, filiiNephusorum,
53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,54 filii Basluth,filii Mahida, filii Harsa,
55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
56 filii Nasia, filii Hatipha,56 filiiNasia, filii Hatipha.
57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,57 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,
58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,58 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.59 filii Saphatia, filii Hatil, filiiPhochereth Hassebaim, filii Amon.
60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.60 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmeret non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israelessent:
62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.62 filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo.
63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.63 Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit defiliabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.64 Hiquaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt desacerdotio;
65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.65 dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatissanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim.
66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,66 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,
67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.67 absqueservis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem;insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque.
68 Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :68 Equi eorumseptingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,
69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
69 camelieorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti.
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus deditin thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotalesquingentas triginta;
71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurumoperis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas.
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.72 Etquod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duomilia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibisacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblatiet omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis.
Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.
73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.