1 Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”. | 1 Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem. |
2 Et ait Samuel: “ Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ”. Et ait Dominus: “ Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”. | 2 Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni. |
3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ”.
| 3 Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi. |
4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “ Pacificusne ingressus tuus? ”. | 4 Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ? |
5 Et ait: “ Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
| 5 Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
|
6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “ Absque dubio coram Domino est christus eius! ”. | 6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ? |
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”. | 7 Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. |
8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “ Nec hunc elegit Dominus ”. | 8 Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus. |
9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “ Etiam hunc non elegit Dominus ”. | 9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus. |
10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “ Non elegit Dominus ex istis ”.
| 10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis. |
11 Dixitque Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”. | 11 Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. |
12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “ Surge, unge eum; ipse est enim ”. | 12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim. |
13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
| 13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
|
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. | 14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. |
15 Dixeruntque servi Saul ad eum: “ Ecce spiritus Dei malus exagitat te. | 15 Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te. |
16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ”. | 16 Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. |
17 Et ait Saul ad servos suos: “ Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ”. | 17 Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. |
18 Et respondens unus de pueris ait: “ Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ”. | 18 Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo. |
19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “ Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ”. | 19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. |
20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. | 20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. |
21 Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. | 21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. |
22 Misitque Saul ad Isai dicens: “ Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ”. | 22 Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis. |
23 Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
| 23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus. |