1 Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”. | 1 Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”. |
2 Et ait Samuel: “ Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ”. Et ait Dominus: “ Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”. | 2 Et ait Samuel: “ Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ”. Et ait Dominus: “ Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”. |
3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ”.
| 3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ”.
|
4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “ Pacificusne ingressus tuus? ”. | 4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “ Pacificusne ingressus tuus? ”. |
5 Et ait: “ Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
| 5 Et ait: “ Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
|
6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “ Absque dubio coram Domino est christus eius! ”. | 6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “ Absque dubio coram Domino est christus eius! ”. |
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”. | 7 Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”. |
8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “ Nec hunc elegit Dominus ”. | 8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “ Nec hunc elegit Dominus ”. |
9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “ Etiam hunc non elegit Dominus ”. | 9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “ Etiam hunc non elegit Dominus ”. |
10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “ Non elegit Dominus ex istis ”.
| 10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “ Non elegit Dominus ex istis ”.
|
11 Dixitque Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”. | 11 Dixitque Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”. |
12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “ Surge, unge eum; ipse est enim ”. | 12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “ Surge, unge eum; ipse est enim ”. |
13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
| 13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
|
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. | 14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. |
15 Dixeruntque servi Saul ad eum: “ Ecce spiritus Dei malus exagitat te. | 15 Dixeruntque servi Saul ad eum: “ Ecce spiritus Dei malus exagitat te. |
16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ”. | 16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ”. |
17 Et ait Saul ad servos suos: “ Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ”. | 17 Et ait Saul ad servos suos: “ Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ”. |
18 Et respondens unus de pueris ait: “ Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ”. | 18 Et respondens unus de pueris ait: “ Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ”. |
19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “ Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ”. | 19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “ Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ”. |
20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. | 20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. |
21 Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. | 21 Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. |
22 Misitque Saul ad Isai dicens: “ Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ”. | 22 Misitque Saul ad Isai dicens: “ Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ”. |
23 Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
| 23 Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
|