Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 16


font
NOVA VULGATABIBLIA
1 Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.1 Dijo Yahveh a Samuel: «¿Hasta cuándo vas a estar llorando por Saúl, después que yo le he rechazado para que no reine sobre Israel? Llena tu cuerno de aceite y vete. Voy a enviarte a Jesé, de Belén, porque he visto entre sus hijos un rey para mí».
2 Et ait Samuel: “ Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ”. Et ait Dominus: “ Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”.2 Samuel replicó: «¿Cómo voy a ir? Se enterará Saúl y me matará». Respondió Yahveh: «Lleva contigo una becerra y di: “He venido a sacrificar a Yahveh.”
3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ”.
3 Invitarás a Jesé al sacrificio y yo te indicaré lo que tienes que hacer, y me ungirás a aquel que yo te diga».
4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “ Pacificusne ingressus tuus? ”.4 Hizo Samuel lo que Yahveh le había ordenado y se fue a Belén. Salieron temblando a su encuentro los ancianos de la ciudad y le preguntaron: «¿Es de paz tu venida, vidente?»
5 Et ait: “ Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
5 Samuel respondió: «Sí; he venido a sacrificar a Yahveh. Purificaos y venid conmigo al sacrificio». Purificó a Jesé y a sus hijos y les invitó al sacrificio.
6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “ Absque dubio coram Domino est christus eius! ”.6 Cuando ellos se presentaron vio a Eliab y se dijo: «Sin duda está ante Yahveh su ungido».
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.7 Pero Yahveh dijo a Samuel: «No mires su apariencia ni su gran estatura, pues yo le he descartado. La mirada de Dios no es como la mirada del hombre, pues el hombre mira las apariencias, pero Yahveh mira el corazón».
8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “ Nec hunc elegit Dominus ”.8 Llamó Jesé a Abinadab y le hizo pasar ante Samuel, que dijo: «Tampoco a éste ha elegido Yahveh».
9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “ Etiam hunc non elegit Dominus ”.9 Jesé hizo pasar a Sammá, pero Samuel dijo: «Tampoco a éste ha elegido Yahveh».
10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “ Non elegit Dominus ex istis ”.
10 Hizo pasar Jesé a sus siete hijos ante Samuel, pero Samuel dijo: «A ninguno de éstos ha elegido Yahveh».
11 Dixitque Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”.11 Preguntó, pues, Samuel a Jesé: «¿No quedan ya más muchachos?» El respondió: «Todavía falta el más pequeño, que está guardando el rebaño». Dijo entonces Samuel a Jesé: «Manda que lo traigan, porque no comeremos hasta que haya venido».
12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “ Surge, unge eum; ipse est enim ”.12 Mandó, pues, que lo trajeran; era rubio, de bellos ojos y hermosa presencia. Dijo Yahveh: «Levántate y úngelo, porque éste es».
13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
13 Tomó Samuel el cuerno de aceite y le ungió en medio de sus hermanos. Y a partir de entonces, vino sobre David el espíritu de Yahveh. Samuel se levantó y se fue a Ramá.
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.14 El espíritu de Yahveh se había apartado de Saúl y un espíritu malo que venía de Yahveh le perturbaba.
15 Dixeruntque servi Saul ad eum: “ Ecce spiritus Dei malus exagitat te.15 Dijéronle, pues, los servidores de Saúl: «Mira, un espíritu malo de Dios te aterroriza;
16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ”.16 permítenos, señor, que tus siervos que están en tu presencia te busquen un hombre que sepa tocar la cítara, y cuando te asalte el espíritu malo de Dios tocará y te hará bien».
17 Et ait Saul ad servos suos: “ Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ”.17 Dijo Saúl a sus servidores: «Buscadme, pues, un hombre que sepa tocar bien y traédmelo».
18 Et respondens unus de pueris ait: “ Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ”.18 Tomó la palabra uno de los servidores y dijo: «He visto a un hijo de Jesé el belemita que sabe tocar; es valeroso, buen guerrero, de palabra amena, de agradable presencia y Yahveh está con él».
19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “ Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ”.19 Despachó Saúl mensajeros a Jesé que le dijeran: «Envíame a tu hijo David, el que está con el rebaño».
20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli.20 Tomó Jesé cinco panes, un odre de vino y un cabrito y lo envió a Saúl con su hijo David.
21 Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.21 Llegó David donde Saúl y se quedó a su servicio. Saúl le cobró mucho afecto y le hizo su sescudero.
22 Misitque Saul ad Isai dicens: “ Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ”.22 Mandó Saúl a decir a Jesé: «Te ruego que tu hijo David se quede a mi servicio, porque ha hallado gracia a mis ojos».
23 Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
23 Cuando el espíritu de Dios asaltaba a Saúl, tomaba David la cítara, la tocaba, Saúl, encontraba calma y bienestar y el espíritu malo se apartaba de él.