Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 16


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.1 ויאמר יהוה אל שמואל עד מתי אתה מתאבל אל שאול ואני מאסתיו ממלך על ישראל מלא קרנך שמן ולך אשלחך אל ישי בית הלחמי כי ראיתי בבניו לי מלך
2 Et ait Samuel: “ Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ”. Et ait Dominus: “ Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”.2 ויאמר שמואל איך אלך ושמע שאול והרגני ויאמר יהוה עגלת בקר תקח בידך ואמרת לזבח ליהוה באתי
3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ”.
3 וקראת לישי בזבח ואנכי אודיעך את אשר תעשה ומשחת לי את אשר אמר אליך
4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “ Pacificusne ingressus tuus? ”.4 ויעש שמואל את אשר דבר יהוה ויבא בית לחם ויחרדו זקני העיר לקראתו ויאמר שלם בואך
5 Et ait: “ Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
5 ויאמר שלום לזבח ליהוה באתי התקדשו ובאתם אתי בזבח ויקדש את ישי ואת בניו ויקרא להם לזבח
6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “ Absque dubio coram Domino est christus eius! ”.6 ויהי בבואם וירא את אליאב ויאמר אך נגד יהוה משיחו
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.7 ויאמר יהוה אל שמואל אל תבט אל מראהו ואל גבה קומתו כי מאסתיהו כי לא אשר יראה האדם כי האדם יראה לעינים ויהוה יראה ללבב
8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “ Nec hunc elegit Dominus ”.8 ויקרא ישי אל אבינדב ויעברהו לפני שמואל ויאמר גם בזה לא בחר יהוה
9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “ Etiam hunc non elegit Dominus ”.9 ויעבר ישי שמה ויאמר גם בזה לא בחר יהוה
10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “ Non elegit Dominus ex istis ”.
10 ויעבר ישי שבעת בניו לפני שמואל ויאמר שמואל אל ישי לא בחר יהוה באלה
11 Dixitque Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”.11 ויאמר שמואל אל ישי התמו הנערים ויאמר עוד שאר הקטן והנה רעה בצאן ויאמר שמואל אל ישי שלחה וקחנו כי לא נסב עד באו פה
12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “ Surge, unge eum; ipse est enim ”.12 וישלח ויביאהו והוא אדמוני עם יפה עינים וטוב ראי ויאמר יהוה קום משחהו כי זה הוא
13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
13 ויקח שמואל את קרן השמן וימשח אתו בקרב אחיו ותצלח רוח יהוה אל דוד מהיום ההוא ומעלה ויקם שמואל וילך הרמתה
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.14 ורוח יהוה סרה מעם שאול ובעתתו רוח רעה מאת יהוה
15 Dixeruntque servi Saul ad eum: “ Ecce spiritus Dei malus exagitat te.15 ויאמרו עבדי שאול אליו הנה נא רוח אלהים רעה מבעתך
16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ”.16 יאמר נא אדננו עבדיך לפניך יבקשו איש ידע מנגן בכנור והיה בהיות עליך רוח אלהים רעה ונגן בידו וטוב לך
17 Et ait Saul ad servos suos: “ Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ”.17 ויאמר שאול אל עבדיו ראו נא לי איש מיטיב לנגן והביאותם אלי
18 Et respondens unus de pueris ait: “ Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ”.18 ויען אחד מהנערים ויאמר הנה ראיתי בן לישי בית הלחמי ידע נגן וגבור חיל ואיש מלחמה ונבון דבר ואיש תאר ויהוה עמו
19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “ Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ”.19 וישלח שאול מלאכים אל ישי ויאמר שלחה אלי את דוד בנך אשר בצאן
20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli.20 ויקח ישי חמור לחם ונאד יין וגדי עזים אחד וישלח ביד דוד בנו אל שאול
21 Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.21 ויבא דוד אל שאול ויעמד לפניו ויאהבהו מאד ויהי לו נשא כלים
22 Misitque Saul ad Isai dicens: “ Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ”.22 וישלח שאול אל ישי לאמר יעמד נא דוד לפני כי מצא חן בעיני
23 Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
23 והיה בהיות רוח אלהים אל שאול ולקח דוד את הכנור ונגן בידו ורוח לשאול וטוב לו וסרה מעליו רוח הרעה