Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Giosuè 18


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe runt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta.1 ויקהלו כל עדת בני ישראל שלה וישכינו שם את אהל מועד והארץ נכבשה לפניהם
2 Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.2 ויותרו בבני ישראל אשר לא חלקו את נחלתם שבעה שבטים
3 Ad quos Iosue ait: “ Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis?3 ויאמר יהושע אל בני ישראל עד אנה אתם מתרפים לבוא לרשת את הארץ אשר נתן לכם יהוה אלהי אבותיכם
4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint.4 הבו לכם שלשה אנשים לשבט ואשלחם ויקמו ויתהלכו בארץ ויכתבו אותה לפי נחלתם ויבאו אלי
5 Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone.5 והתחלקו אתה לשבעה חלקים יהודה יעמד על גבולו מנגב ובית יוסף יעמדו על גבולם מצפון
6 Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem,6 ואתם תכתבו את הארץ שבעה חלקים והבאתם אלי הנה ויריתי לכם גורל פה לפני יהוה אלהינו
7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini ”.
7 כי אין חלק ללוים בקרבכם כי כהנת יהוה נחלתו וגד וראובן וחצי שבט המנשה לקחו נחלתם מעבר לירדן מזרחה אשר נתן להם משה עבד יהוה
8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem ”.8 ויקמו האנשים וילכו ויצו יהושע את ההלכים לכתב את הארץ לאמר לכו והתהלכו בארץ וכתבו אותה ושובו אלי ופה אשליך לכם גורל לפני יהוה בשלה
9 Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo.9 וילכו האנשים ויעברו בארץ ויכתבוה לערים לשבעה חלקים על ספר ויבאו אל יהושע אל המחנה שלה
10 Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum.
10 וישלך להם יהושע גורל בשלה לפני יהוה ויחלק שם יהושע את הארץ לבני ישראל כמחלקתם
11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph.11 ויעל גורל מטה בני בנימן למשפחתם ויצא גבול גורלם בין בני יהודה ובין בני יוסף
12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven;12 ויהי להם הגבול לפאת צפונה מן הירדן ועלה הגבול אל כתף יריחו מצפון ועלה בהר ימה והיה תצאתיו מדברה בית און
13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris,13 ועבר משם הגבול לוזה אל כתף לוזה נגבה היא בית אל וירד הגבול עטרות אדר על ההר אשר מנגב לבית חרון תחתון
14 et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem.14 ותאר הגבול ונסב לפאת ים נגבה מן ההר אשר על פני בית חרון נגבה והיה תצאתיו אל קרית בעל היא קרית יערים עיר בני יהודה זאת פאת ים
15 In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa15 ופאת נגבה מקצה קרית יערים ויצא הגבול ימה ויצא אל מעין מי נפתוח
16 descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel16 וירד הגבול אל קצה ההר אשר על פני גי בן הנם אשר בעמק רפאים צפונה וירד גי הנם אל כתף היבוסי נגבה וירד עין רגל
17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben17 ותאר מצפון ויצא עין שמש ויצא אל גלילות אשר נכח מעלה אדמים וירד אבן בהן בן ראובן
18 et pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in Arabam.18 ועבר אל כתף מול הערבה צפונה וירד הערבתה
19 Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga.19 ועבר הגבול אל כתף בית חגלה צפונה והיה תצאותיו הגבול אל לשון ים המלח צפונה אל קצה הירדן נגבה זה גבול נגב
20 Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu secundum familias suas.
20 והירדן יגבל אתו לפאת קדמה זאת נחלת בני בנימן לגבולתיה סביב למשפחתם
21 Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis21 והיו הערים למטה בני בנימן למשפחותיהם יריחו ובית חגלה ועמק קציץ
22 et Betharaba et Semaraim et Bethel22 ובית הערבה וצמרים ובית אל
23 et Avim et Phara et Ophra,23 והעוים והפרה ועפרה
24 Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae earum.24 וכפר העמני והעפני וגבע ערים שתים עשרה וחצריהן
25 Gabaon et Rama et Beroth25 גבעון והרמה ובארות
26 et Maspha et Cephira et Mosa26 והמצפה והכפירה והמצה
27 et Recem, Iaraphel et Tharala27 ורקם וירפאל ותראלה
28 et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
28 וצלע האלף והיבוסי היא ירושלם גבעת קרית ערים ארבע עשרה וחצריהן זאת נחלת בני בנימן למשפחתם