Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Zaccaria 7


font
NOVA VULGATALA SACRA BIBBIA
1 Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini adZachariam in quarta mensis noni, qui est Casleu.
2 Et Bethel miserat Sarasar etRegemmelech et viros, qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini,
3 utdicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: “Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multisannis? ”.
4 Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens:
5 “ Loquere ad omnempopulum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quintoet septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi?
6 Etcum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsisbibistis?
7 Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarumpriorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes incircuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela? ”.
8 Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens:
9 “ Haec ait Dominusexercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationesfacite unusquisque cum fratre suo;
10 et viduam et pupillum et advenam etpauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolitecogitare in corde vestro.
11 Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsumrebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
12 Et cor suum posueruntadamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritusuo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Dominoexercituum.
13 Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sicclamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
14 Et disperdam eos peromnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non essettransiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum ”.