Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Levitico 7


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,1 וזאת תורת האשם קדש קדשים הוא
2 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris.2 במקום אשר ישחטו את העלה ישחטו את האשם ואת דמו יזרק על המזבח סביב
3 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia,3 ואת כל חלבו יקריב ממנו את האליה ואת החלב המכסה את הקרב
4 duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;4 ואת שתי הכלית ואת החלב אשר עליהן אשר על הכסלים ואת היתרת על הכבד על הכלית יסירנה
5 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est.5 והקטיר אתם הכהן המזבחה אשה ליהוה אשם הוא
6 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.6 כל זכר בכהנים יאכלנו במקום קדוש יאכל קדש קדשים הוא
7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
7 כחטאת כאשם תורה אחת להם הכהן אשר יכפר בו לו יהיה
8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae,8 והכהן המקריב את עלת איש עור העלה אשר הקריב לכהן לו יהיה
9 et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;9 וכל מנחה אשר תאפה בתנור וכל נעשה במרחשת ועל מחבת לכהן המקריב אתה לו תהיה
10 et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
10 וכל מנחה בלולה בשמן וחרבה לכל בני אהרן תהיה איש כאחיו
11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;11 וזאת תורת זבח השלמים אשר יקריב ליהוה
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas,12 אם על תודה יקריבנו והקריב על זבח התודה חלות מצות בלולת בשמן ורקיקי מצות משחים בשמן וסלת מרבכת חלת בלולת בשמן
13 panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,13 על חלת לחם חמץ יקריב קרבנו על זבח תודת שלמיו
14 ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem.14 והקריב ממנו אחד מכל קרבן תרומה ליהוה לכהן הזרק את דם השלמים לו יהיה
15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
15 ובשר זבח תודת שלמיו ביום קרבנו יאכל לא יניח ממנו עד בקר
16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;16 ואם נדר או נדבה זבח קרבנו ביום הקריבו את זבחו יאכל וממחרת והנותר ממנו יאכל
17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
17 והנותר מבשר הזבח ביום השלישי באש ישרף
18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.18 ואם האכל יאכל מבשר זבח שלמיו ביום השלישי לא ירצה המקריב אתו לא יחשב לו פגול יהיה והנפש האכלת ממנו עונה תשא
19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.19 והבשר אשר יגע בכל טמא לא יאכל באש ישרף והבשר כל טהור יאכל בשר
20 Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis;20 והנפש אשר תאכל בשר מזבח השלמים אשר ליהוה וטמאתו עליו ונכרתה הנפש ההוא מעמיה
21 et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis ”.
21 ונפש כי תגע בכל טמא בטמאת אדם או בבהמה טמאה או בכל שקץ טמא ואכל מבשר זבח השלמים אשר ליהוה ונכרתה הנפש ההוא מעמיה
22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:22 וידבר יהוה אל משה לאמר
23 “ Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.23 דבר אל בני ישראל לאמר כל חלב שור וכשב ועז לא תאכלו
24 Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.24 וחלב נבלה וחלב טרפה יעשה לכל מלאכה ואכל לא תאכלהו
25 Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.25 כי כל אכל חלב מן הבהמה אשר יקריב ממנה אשה ליהוה ונכרתה הנפש האכלת מעמיה
26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;26 וכל דם לא תאכלו בכל מושבתיכם לעוף ולבהמה
27 omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ”.
27 כל נפש אשר תאכל כל דם ונכרתה הנפש ההוא מעמיה
28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:28 וידבר יהוה אל משה לאמר
29 “ Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.29 דבר אל בני ישראל לאמר המקריב את זבח שלמיו ליהוה יביא את קרבנו ליהוה מזבח שלמיו
30 Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.30 ידיו תביאינה את אשי יהוה את החלב על החזה יביאנו את החזה להניף אתו תנופה לפני יהוה
31 Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.31 והקטיר הכהן את החלב המזבחה והיה החזה לאהרן ולבניו
32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.32 ואת שוק הימין תתנו תרומה לכהן מזבחי שלמיכם
33 Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;33 המקריב את דם השלמים ואת החלב מבני אהרן לו תהיה שוק הימין למנה
34 pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel ”.
34 כי את חזה התנופה ואת שוק התרומה לקחתי מאת בני ישראל מזבחי שלמיהם ואתן אתם לאהרן הכהן ולבניו לחק עולם מאת בני ישראל
35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;35 זאת משחת אהרן ומשחת בניו מאשי יהוה ביום הקריב אתם לכהן ליהוה
36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.
36 אשר צוה יהוה לתת להם ביום משחו אתם מאת בני ישראל חקת עולם לדרתם
37 Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,37 זאת התורה לעלה למנחה ולחטאת ולאשם ולמלואים ולזבח השלמים
38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
38 אשר צוה יהוה את משה בהר סיני ביום צותו את בני ישראל להקריב את קרבניהם ליהוה במדבר סיני