Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Giuditta 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et erat in civitate commorans in diebus illis Iudith filia Merari filiiOx filii Ioseph filii Oziel filii Elchiae filii Ananiae filii Gedeon filiiRafain filii Achitob filii Eliab filii Nathanael filii Salamiel filii Surisaddaifilii Simeon filii Israel.1 Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben,
2 Et vir eius Manasses erat ex tribu eius et patriaeius; et mortuus est in diebus messis hordiariae.2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ :
3 Steterat enim superalligantes manipulos in campo, et aestus introivit in caput eius, et incidit inlectum et mortuus est in Betulia civitate sua. Et sepelierunt eum cum patribussuis in agro, qui est inter Dothain et Balamon.3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.
4 Et erat Iudith in domo suavidua per annos tres et menses quattuor.4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex.
5 Et fecit sibi tabernaculum supertectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eamvestimenta viduitatis suae,5 Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,
6 et ieiunabat per omnes dies viduitatis suaepraeter pridie sabbatorum et sabbata et pridie neomeniarum et neomenias et diesfestos et gaudimonia domus Israel.6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël.
7 Et erat bona in aspectu et formosa facievalde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quiareliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filiiEliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum etargentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis;7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
8 et nonerat qui inferret ei verbum malum, quia timebat Deum valde.
8 Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
9 Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo superpenuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias,quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis.9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.
10 Et mittens abram suam, quae erat super omnia bona eius, vocavit Oziam et Chabrinet Charmin seniores civitatis suae.
10 Et venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium ?
11 Et venerunt ad eam. Et dixit ad eos: “ Audite me, principes inhabitantiumin Betulia, quoniam non est rectum verbum vestrum, quod locuti estis coram plebein hac die et statuistis iuramentum istud, quod locuti estis inter Deum et vos,et dixistis tradituros vos civitatem inimicis nostris, si non in illis diebusconverterit Dominus Deus noster audiutorium nobis.11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum ?
12 Et nunc qui estis vos, quitentastis Deum in hodierno die et astitistis pro Deo in medio filiorum hominum?12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
13 Et nunc Dominum omnipotentem tentatis et nihil intellegetis usque insempiternum.13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
14 Quoniam altitudinem cordis hominis non invenietis et cogitatussensus eius non comprehendetis, quomodo Deum, qui fecit omnia ista, inquiretiset sensum eius cognoscetis et cogitationem eius inspicietis? Minime, fratres,nolite exacerbare Dominum Deum nostrum,14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso p?niteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus :
15 quoniam, si noluerit in his quinquediebus adiuvare nos, ipse habet potestatem, in quibus diebus velit, protegereaut disperdere nos ante faciem inimicorum nostrorum.15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
16 Vos autem nolitepraepignorare voluntates Domini Dei nostri, quoniam non sicut homo Deus est, utminis terreatur, aut sicut filius hominis, ut iudicetur.16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi
17 Propter quodsustinentes salvationem ab eo, invocemus ipsum in adiutorium nostrum, etexaudiet vocem nostram, si fuerit ipsi placitum.
17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam : ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur :
18 Quoniam non exsurrexit in progenie nostra, nec est in hodierna die nequetribus neque patria neque populus neque civitas ex nobis, qui adorent deosmanufactos, sicut factum est in primis diebus,18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,
19 pro quibus traditi sunt ingladium et in rapinam patres nostri et ceciderunt casum magnum ante conspectuminimicorum nostrorum.19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis : nos autem alterum deum nescimus præter ipsum.
20 Nos autem alium Deum nescimus praeter eum, a quosperamus quia non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro.
20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
21 Quoniam in eo quod capti sumus, sic et capietur omnis Iudaea, et praedabuntursancta nostra, et exquiret Deus coinquinationem eorum ex sanguine nostro21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum.
22 etmortem fratrum nostrorum et captivitatem terrae et desertionem hereditatisnostrae reducet in caput nostrum in gentibus, ubicumque servierimus. Et erimusin offendiculum et in improperium ante omnes, qui possidebunt nos,22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
23 quoniamnon dirigetur servitus nostra in gratiam, sed in inhonorationem ponet eamDominus Deus noster.23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
24 Et nunc, fratres, ostendamus fratribus nostris quoniamex nobis pendet anima eorum, et sancta et domus et altare incumbit in nobis.
24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt,
25 Praeter haec omnia gratias agamus Domino Deo nostro, qui tentat nos sicut etpatres nostros.25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
26 Memores estote quanta fecerit cum Abraham et Isaac, et quantafacta sint Iacob in Mesopotamia Syriae pascenti oves Laban fratris matris suae.26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur,
27 Quia non sicut illos combussit in inquisitionem cordis illorum et in nos nonultus est, sed in monitionem flagellat Dominus appropinquantes sibi ”.
27 sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
28 Et dixit ad eam Ozias: “ Omnia, quaecumque dixisti, in bono corde locutaes, et non est qui resistat verbis tuis,28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
29 quoniam non ex hodierna diesapientia tua manifesta est, sed ab initio dierum tuorum scit omnis populussensum tuum, quoniam bona sunt figmenta cordis tui.29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
30 Sed populus sitiit valde,et coegerunt nos sic facere, ut locuti sumus eis, et inducere super nosiuramentum, quod non praeteriemus.30 Et dixit illis Judith : Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,
31 Et nunc ora pro nobis, et forte exaudiette Deus noster, quoniam tu mulier sancta es, et dimittet Dominus pluviam inrepletionem lacuum nostrorum, et non deficiemus iam ”.
31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.
32 Et dixit ad eos Iudith: “ Audite me, et faciam opus prudentiae, quodperveniet in generationes generationum filiis generis nostri.32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea : et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.
33 Vos enimstabitis ad portam hac nocte, et exeam ego cum abra mea, et in diebus, post quosdixistis civitatem tradituros vos inimicis nostris, visitabit Dominus Israel inmanu mea, sicut ego fido.33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
34 Vos autem non scrutabitis actum meum; non enimrenuntiabo vobis, quousque consummentur, quae ego facio ”.34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda : Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
35 Et dixit Oziaset principes ad eam: “ Vade in pacem, et Dominus Deus sit ante te in ultioneminimicorum nostrorum ”.
36 Et revertentes descenderunt de tabernaculo eius etabierunt ad dispositiones suas.