Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esdra 4


font

1Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tisaedificarent templum Domino, Deo Israel,2et accedentes ad Zorobabel et adprincipes familiarum dixerunt eis: “ Aedificemus vobiscum, quia ita ut vosquaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regisAssyriae, qui adduxit nos huc ”.3Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliquiprincipes familiarum Israel: “ Non est vobis et nobis, ut aedificemus domumDeo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepitnobis Cyrus rex Persarum ”.4Factum est igitur, ut populus terrae impediretmanus populi Iudae et turbaret eos in aedificando.5Conduxerunt autem adversuseos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regisPersarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
6In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationemadversus habitatores Iudae et Ierusalem.7Et in diebus Artaxerxis scripsitBeselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, adArtaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litterisSyriacis et composita sermone Syro.8Rehum praefectus et Samsai scribascripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi:9“ Rehumpraefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces,magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae,10etceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitarefecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace ”.
11Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum:
“ Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur
12notum sitregi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatemrebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iamcomponentes.13Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, etmuri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimumregibus noxa erit.14Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, etquia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in hishistoriis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus etprovinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem etcivitas ipsa destructa est.16Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illaaedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium nonhabebis ”.
17Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, quierant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium:“ Pax. Nunc igitur scriptura,18quam misistis ad nos, manifeste lecta estcoram me.19Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniamcivitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones etseditiones concitabantur in ea;20nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem,qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque etannonam et vectigal accipiebant.21Nunc ergo praecipite, ut desistant istihomines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit.22Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ”.
23Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum etSamsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeoset prohibuerunt eos in brachio et robore.24Tunc intermissum est opus domusDomini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regisPersarum.