Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro delle Cronache 29


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae.1 יחזקיהו מלך בן עשרים וחמש שנה ועשרים ותשע שנה מלך בירושלם ושם אמו אביה בת זכריהו
2 Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius.
2 ויעש הישר בעיני יהוה ככל אשר עשה דויד אביו
3 Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.3 הוא בשנה הראשונה למלכו בחדש הראשון פתח את דלתות בית יהוה ויחזקם
4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem4 ויבא את הכהנים ואת הלוים ויאספם לרחוב המזרח
5 dixitque ad eos: “ Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.5 ויאמר להם שמעוני הלוים עתה התקדשו וקדשו את בית יהוה אלהי אבתיכם והוציאו את הנדה מן הקדש
6 Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum.6 כי מעלו אבתינו ועשו הרע בעיני יהוה אלהינו ויעזבהו ויסבו פניהם ממשכן יהוה ויתנו ערף
7 Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.7 גם סגרו דלתות האולם ויכבו את הנרות וקטרת לא הקטירו ועלה לא העלו בקדש לאלהי ישראל
8 Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.8 ויהי קצף יהוה על יהודה וירושלם ויתנם לזועה לשמה ולשרקה כאשר אתם ראים בעיניכם
9 En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.9 והנה נפלו אבותינו בחרב ובנינו ובנותינו ונשינו בשבי על זאת
10 Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae.10 עתה עם לבבי לכרות ברית ליהוה אלהי ישראל וישב ממנו חרון אפו
11 Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis ”.
11 בני עתה אל תשלו כי בכם בחר יהוה לעמד לפניו לשרתו ולהיות לו משרתים ומקטרים
12 Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah;12 ויקמו הלוים מחת בן עמשי ויואל בן עזריהו מן בני הקהתי ומן בני מררי קיש בן עבדי ועזריהו בן יהללאל ומן הגרשני יואח בן זמה ועדן בן יואח
13 at vero de filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et Matthanias;13 ומן בני אליצפן שמרי ויעואל ומן בני אסף זכריהו ומתניהו
14 necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel.14 ומן בני הימן יחואל ושמעי ומן בני ידותון שמעיה ועזיאל
15 Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.15 ויאספו את אחיהם ויתקדשו ויבאו כמצות המלך בדברי יהוה לטהר בית יהוה
16 Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.16 ויבאו הכהנים לפנימה בית יהוה לטהר ויוציאו את כל הטמאה אשר מצאו בהיכל יהוה לחצר בית יהוה ויקבלו הלוים להוציא לנחל קדרון חוצה
17 Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt.17 ויחלו באחד לחדש הראשון לקדש וביום שמונה לחדש באו לאולם יהוה ויקדשו את בית יהוה לימים שמונה וביום ששה עשר לחדש הראשון כלו
18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: “ Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis18 ויבואו פנימה אל חזקיהו המלך ויאמרו טהרנו את כל בית יהוה את מזבח העולה ואת כל כליו ואת שלחן המערכת ואת כל כליו
19 cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini ”.
19 ואת כל הכלים אשר הזניח המלך אחז במלכותו במעלו הכנו והקדשנו והנם לפני מזבח יהוה
20 Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini.20 וישכם יחזקיהו המלך ויאסף את שרי העיר ויעל בית יהוה
21 Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.21 ויביאו פרים שבעה ואילים שבעה וכבשים שבעה וצפירי עזים שבעה לחטאת על הממלכה ועל המקדש ועל יהודה ויאמר לבני אהרן הכהנים להעלות על מזבח יהוה
22 Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.22 וישחטו הבקר ויקבלו הכהנים את הדם ויזרקו המזבחה וישחטו האלים ויזרקו הדם המזבחה וישחטו הכבשים ויזרקו הדם המזבחה
23 Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos,23 ויגישו את שעירי החטאת לפני המלך והקהל ויסמכו ידיהם עליהם
24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato.
24 וישחטום הכהנים ויחטאו את דמם המזבחה לכפר על כל ישראל כי לכל ישראל אמר המלך העולה והחטאת
25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius.25 ויעמד את הלוים בית יהוה במצלתים בנבלים ובכנרות במצות דויד וגד חזה המלך ונתן הנביא כי ביד יהוה המצוה ביד נביאיו
26 Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas.26 ויעמדו הלוים בכלי דויד והכהנים בחצצרות
27 Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare.27 ויאמר חזקיהו להעלות העלה להמזבח ובעת החל העולה החל שיר יהוה והחצצרות ועל ידי כלי דויד מלך ישראל
28 Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum.28 וכל הקהל משתחוים והשיר משורר והחצצרות מחצצרים הכל עד לכלות העלה
29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt.29 וככלות להעלות כרעו המלך וכל הנמצאים אתו וישתחוו
30 Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt.
30 ויאמר יחזקיהו המלך והשרים ללוים להלל ליהוה בדברי דויד ואסף החזה ויהללו עד לשמחה ויקדו וישתחוו
31 Ezechias autem etiam haec addidit: “ Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini ”. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta.31 ויען יחזקיהו ויאמר עתה מלאתם ידכם ליהוה גשו והביאו זבחים ותודות לבית יהוה ויביאו הקהל זבחים ותודות וכל נדיב לב עלות
32 Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec.32 ויהי מספר העלה אשר הביאו הקהל בקר שבעים אילים מאה כבשים מאתים לעלה ליהוה כל אלה
33 Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia.33 והקדשים בקר שש מאות וצאן שלשת אלפים
34 Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes.34 רק הכהנים היו למעט ולא יכלו להפשיט את כל העלות ויחזקום אחיהם הלוים עד כלות המלאכה ועד יתקדשו הכהנים כי הלוים ישרי לבב להתקדש מהכהנים
35 Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae pertinebant ad holocausta.
Restitutus est ita cultus domus Domini.
35 וגם עלה לרב בחלבי השלמים ובנסכים לעלה ותכון עבודת בית יהוה
36 Laetatusque est Ezechias et omnis populus de eo, quod paravit Dominus populo; repente quippe hoc factum est.
36 וישמח יחזקיהו וכל העם על ההכין האלהים לעם כי בפתאם היה הדבר