Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 16


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa dicens:1 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens :
2 “ Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum,2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum :
3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat.3 ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat.
4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro, comedent eum volucres caeli”.
4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes : et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres cæli.
5 Reliqua autem gestorum Baasa et quaecumque fecit et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?5 Reliqua autem sermonum Baasa, et quæcumque fecit, et prælia ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa; et regnavit Ela filius eius pro eo.
6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela filius ejus pro eo.
7 Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam.
7 Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam : ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.
8 Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.8 Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis.
9 Et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis curruum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti domus in Thersa;9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa.
10 irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo.10 Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
11 Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius.11 Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem : et propinquos et amicos ejus.
12 Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae,12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ,
13 propter universa peccata Baasa et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis.
13 propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
14 Reliqua autem gestorum Ela et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
14 Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
15 Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.15 Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
16 Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris.16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris.
17 Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa;17 Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa.
18 videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit super se domum regiam et mortuus est igne18 Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia : et mortuus est
19 in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius, quo fecit peccare Israel.
19 in peccatis suis quæ peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël.
20 Reliqua autem gestorum Zamri et rebellio, quam fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
20 Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
21 Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem, et media pars Amri.21 Tunc divisus est populus Israël in duas partes : media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem : et media pars Amri.
22 Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri, populo, qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
22 Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
23 Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis.23 Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis.
24 Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae.24 Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.
25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum;25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.
26 ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat et in peccato eius, quo peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis.
26 Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
27 Reliqua autem gestorum Amri et proelia eius, quae fortiter gessit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?27 Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
28 Et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius eius pro eo.
28 Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria : regnavitque Achab filius ejus pro eo.
29 Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.29 Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.
30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum.30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
31 Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria,32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria,
33 et fecit Achab palum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum, Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum.33 et plantavit lucum : et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
34 In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun.
34 In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho : in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.