Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 16


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa dicens:1 ויהי דבר יהוה אל יהוא בן חנני על בעשא לאמר
2 “ Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum,2 יען אשר הרימתיך מן העפר ואתנך נגיד על עמי ישראל ותלך בדרך ירבעם ותחטא את עמי ישראל להכעיסני בחטאתם
3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat.3 הנני מבעיר אחרי בעשא ואחרי ביתו ונתתי את ביתך כבית ירבעם בן נבט
4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro, comedent eum volucres caeli”.
4 המת לבעשא בעיר יאכלו הכלבים והמת לו בשדה יאכלו עוף השמים
5 Reliqua autem gestorum Baasa et quaecumque fecit et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?5 ויתר דברי בעשא ואשר עשה וגבורתו הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa; et regnavit Ela filius eius pro eo.
6 וישכב בעשא עם אבתיו ויקבר בתרצה וימלך אלה בנו תחתיו
7 Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam.
7 וגם ביד יהוא בן חנני הנביא דבר יהוה היה אל בעשא ואל ביתו ועל כל הרעה אשר עשה בעיני יהוה להכעיסו במעשה ידיו להיות כבית ירבעם ועל אשר הכה אתו
8 Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.8 בשנת עשרים ושש שנה לאסא מלך יהודה מלך אלה בן בעשא על ישראל בתרצה שנתים
9 Et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis curruum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti domus in Thersa;9 ויקשר עליו עבדו זמרי שר מחצית הרכב והוא בתרצה שתה שכור בית ארצא אשר על הבית בתרצה
10 irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo.10 ויבא זמרי ויכהו וימיתהו בשנת עשרים ושבע לאסא מלך יהודה וימלך תחתיו
11 Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius.11 ויהי במלכו כשבתו על כסאו הכה את כל בית בעשא לא השאיר לו משתין בקיר וגאליו ורעהו
12 Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae,12 וישמד זמרי את כל בית בעשא כדבר יהוה אשר דבר אל בעשא ביד יהוא הנביא
13 propter universa peccata Baasa et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis.
13 אל כל חטאות בעשא וחטאות אלה בנו אשר חטאו ואשר החטיאו את ישראל להכעיס את יהוה אלהי ישראל בהבליהם
14 Reliqua autem gestorum Ela et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
14 ויתר דברי אלה וכל אשר עשה הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
15 Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.15 בשנת עשרים ושבע שנה לאסא מלך יהודה מלך זמרי שבעת ימים בתרצה והעם חנים על גבתון אשר לפלשתים
16 Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris.16 וישמע העם החנים לאמר קשר זמרי וגם הכה את המלך וימלכו כל ישראל את עמרי שר צבא על ישראל ביום ההוא במחנה
17 Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa;17 ויעלה עמרי וכל ישראל עמו מגבתון ויצרו על תרצה
18 videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit super se domum regiam et mortuus est igne18 ויהי כראות זמרי כי נלכדה העיר ויבא אל ארמון בית המלך וישרף עליו את בית מלך באש וימת
19 in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius, quo fecit peccare Israel.
19 על חטאתיו אשר חטא לעשות הרע בעיני יהוה ללכת בדרך ירבעם ובחטאתו אשר עשה להחטיא את ישראל
20 Reliqua autem gestorum Zamri et rebellio, quam fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
20 ויתר דברי זמרי וקשרו אשר קשר הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
21 Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem, et media pars Amri.21 אז יחלק העם ישראל לחצי חצי העם היה אחרי תבני בן גינת להמליכו והחצי אחרי עמרי
22 Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri, populo, qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
22 ויחזק העם אשר אחרי עמרי את העם אשר אחרי תבני בן גינת וימת תבני וימלך עמרי
23 Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis.23 בשנת שלשים ואחת שנה לאסא מלך יהודה מלך עמרי על ישראל שתים עשרה שנה בתרצה מלך שש שנים
24 Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae.24 ויקן את ההר שמרון מאת שמר בככרים כסף ויבן את ההר ויקרא את שם העיר אשר בנה על שם שמר אדני ההר שמרון
25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum;25 ויעשה עמרי הרע בעיני יהוה וירע מכל אשר לפניו
26 ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat et in peccato eius, quo peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis.
26 וילך בכל דרך ירבעם בן נבט ובחטאתיו אשר החטיא את ישראל להכעיס את יהוה אלהי ישראל בהבליהם
27 Reliqua autem gestorum Amri et proelia eius, quae fortiter gessit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?27 ויתר דברי עמרי אשר עשה וגבורתו אשר עשה הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל
28 Et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius eius pro eo.
28 וישכב עמרי עם אבתיו ויקבר בשמרון וימלך אחאב בנו תחתיו
29 Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.29 ואחאב בן עמרי מלך על ישראל בשנת שלשים ושמנה שנה לאסא מלך יהודה וימלך אחאב בן עמרי על ישראל בשמרון עשרים ושתים שנה
30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum.30 ויעש אחאב בן עמרי הרע בעיני יהוה מכל אשר לפניו
31 Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.31 ויהי הנקל לכתו בחטאות ירבעם בן נבט ויקח אשה את איזבל בת אתבעל מלך צידנים וילך ויעבד את הבעל וישתחו לו
32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria,32 ויקם מזבח לבעל בית הבעל אשר בנה בשמרון
33 et fecit Achab palum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum, Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum.33 ויעש אחאב את האשרה ויוסף אחאב לעשות להכעיס את יהוה אלהי ישראל מכל מלכי ישראל אשר היו לפניו
34 In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun.
34 בימיו בנה חיאל בית האלי את יריחה באבירם בכרו יסדה ובשגיב צעירו הציב דלתיה כדבר יהוה אשר דבר ביד יהושע בן נון