Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro dei Re 1


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat.1 وشاخ الملك داود. تقدم في الايام. وكانوا يدثرونه بالثياب فلم يدفأ.
2 Dixerunt ergo ei servi sui: “ Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem ”.2 فقال له عبيده ليفتشوا لسيدنا الملك على فتاة عذراء فلتقف امام الملك ولتكن له حاضنة ولتضطجع في حضنك فيدفأ سيدنا الملك.
3 Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem.3 ففتشوا على فتاة جميلة في جميع تخوم اسرائيل فوجدوا ابيشج الشونمية فجاءوا بها الى الملك.
4 Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.
4 وكانت الفتاة جميلة جدا فكانت حاضنة الملك وكانت تخدمه ولكن الملك لم يعرفها
5 Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “ Ego regnabo! ”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent.5 ثم ان ادونيا ابن حجيث ترفّع قائلا انا املك. وعدّ لنفسه عجلات وفرسانا وخمسين رجلا يجرون امامه.
6 Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “ Quare hoc fecisti? ”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.6 ولم يغضبه ابوه قط قائلا لماذا فعلت هكذا. وهو ايضا جميل الصورة جدا وقد ولدته امه بعد ابشالوم.
7 Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae.7 وكان كلامه مع يوآب ابن صروية ومع ابياثار الكاهن فاعانا ادونيا.
8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia.8 واما صادوق الكاهن وبناياهو بن يهوياداع وناثان النبي وشمعي وريعي والجبابرة الذين لداود فلم يكونوا مع ادونيا.
9 Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis;9 فذبح ادونيا غنما وبقرا ومعلوفات عند حجر الزاحفة الذي بجانب عين روجل ودعا جميع اخوته بني الملك وجميع رجال يهوذا عبيد الملك.
10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.
10 واما ناثان النبي وبناياهو والجبابرة وسليمان اخوه فلم يدعهم.
11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “ Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?11 فكلم ناثان بثشبع ام سليمان قائلا. أما سمعت ان ادونيا ابن حجيث قد ملك وسيدنا داود لا يعلم.
12 Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis.12 فالآن تعالي اشير عليك مشورة فتنجّي نفسك ونفس ابنك سليمان.
13 Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias?13 اذهبي وادخلي الى الملك داود وقولي له اما حلفت انت يا سيدي الملك لامتك قائلا ان سليمان ابنك يملك بعدي وهو يجلس على كرسيي. فلماذا ملك ادونيا.
14 Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos ”.
14 وفيما انت متكلمة هناك مع الملك ادخل انا وراءك واكمل كلامك.
15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.15 فدخلت بثشبع الى الملك الى المخدع. وكان الملك قد شاخ جدا وكانت ابيشج الشونمية تخدم الملك.
16 Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “ Quid tibi, inquit, vis? ”.16 فخرّت بثشبع وسجدت للملك. فقال الملك ما لك.
17 Quae respondens ait: “ Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”;17 فقالت له انت يا سيدي حلفت بالرب الهك لامتك قائلا ان سليمان ابنك يملك بعدي وهو يجلس على كرسيي.
18 et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.18 والآن هوذا ادونيا قد ملك. والآن انت يا سيدي الملك لا تعلم ذلك.
19 Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit.19 وقد ذبح ثيرانا ومعلوفات وغنما بكثرة ودعا جميع بني الملك وابياثار الكاهن ويوآب رئيس الجيش ولم يدع سليمان عبدك.
20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.20 وانت يا سيدي الملك اعين جميع اسرائيل نحوك لكي تخبرهم من يجلس على كرسي سيدي الملك بعده.
21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores ”.
21 فيكون اذا اضطجع سيدي الملك مع آبائه اني انا وابني سليمان نحسب مذنبين.
22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit;22 وبينما هي متكلمة مع الملك اذا ناثان النبي داخل.
23 et nuntiaverunt regi dicentes: “ Adest Nathan propheta ”. Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram,23 فاخبروا الملك قائلين هوذا ناثان النبي. فدخل الى امام الملك وسجد للملك على وجهه الى الارض.
24 dixit Nathan: “ Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”?24 وقال ناثان يا سيدي الملك أأنت قلت ان ادونيا يملك بعدي وهو يجلس على كرسيي.
25 Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”.25 لانه نزل اليوم وذبح ثيرانا ومعلوفات وغنما بكثرة ودعا جميع بني الملك ورؤساء الجيش وابياثار الكاهن وها هم ياكلون ويشربون امامه ويقولون ليحي الملك ادونيا.
26 Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit.26 واما انا عبدك وصادوق الكاهن وبناياهو بن يهوياداع وسليمان عبدك فلم يدعنا.
27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? ”.
27 هل من قبل سيدي الملك كان هذا الأمر ولم تعلم عبدك من يجلس على كرسي سيدي الملك بعده.
28 Et respondit rex David dicens: “ Vocate ad me Bethsabee ”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum,28 فاجاب الملك داود وقال ادع لي بثشبع. فدخلت الى امام الملك ووقفت بين يدي الملك.
29 iuravit rex et ait: “ Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,29 فحلف الملك وقال حيّ هو الرب الذي فدى نفسي من كل ضيقة
30 quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie ”.30 انه كما حلفت لك بالرب اله اسرائيل قائلا ان سليمان ابنك يملك بعدي وهو يجلس على كرسيي عوضا عني كذلك افعل هذا اليوم.
31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “ Vivat dominus meus rex David in aeternum! ”.
31 فخرّت بثشبع على وجهها الى الارض وسجدت للملك وقالت ليحي سيدي الملك داود الى الابد
32 Dixit quoque rex David: “ Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae ”. Qui cum ingressi fuissent coram rege,32 وقال الملك داود ادع لي صادوق الكاهن وناثان النبي وبناياهو بن يهوياداع. فدخلوا الى امام الملك.
33 dixit ad eos: “ Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon,33 فقال الملك لهم خذوا معكم عبيد سيدكم واركبوا سليمان ابني على البغلة التي لي وانزلوا به الى جيحون
34 et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”.34 وليمسحه هناك صادوق الكاهن وناثان النبي ملكا على اسرائيل واضربوا بالبوق وقولوا ليحي الملك سليمان.
35 Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam ”.35 وتصعدون وراءه فيأتي ويجلس على كرسيي وهو يملك عوضا عني واياه قد اوصيت ان يكون رئيسا على اسرائيل ويهوذا.
36 Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “ Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.36 فاجاب بناياهو بن يهوياداع الملك وقال آمين. هكذا يقول الرب اله سيدي الملك.
37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David ”.
37 كما كان الرب مع سيدي الملك كذلك ليكن مع سليمان ويجعل كرسيه اعظم من كرسي سيدي الملك داود.
38 Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon.38 فنزل صادوق الكاهن وناثان النبي وبناياهو بن يهوياداع والجلادون والسعاة واركبوا سليمان على بغلة الملك داود وذهبوا به الى جيحون.
39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “ Vivat rex Salomon! ”.39 فاخذ صادوق الكاهن قرن الدهن من الخيمة ومسح سليمان. وضربوا بالبوق وقال جميع الشعب ليحي الملك سليمان.
40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.
40 وصعد جميع الشعب وراءه وكان الشعب يضربون بالناي ويفرحون فرحا عظيما حتى انشقت الارض من اصواتهم.
41 Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “ Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? ”.41 فسمع ادونيا وجميع المدعوين الذين عنده بعدما انتهوا من الأكل. وسمع يوآب صوت البوق فقال لماذا صوت القرية مضطرب.
42 Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “ Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians ”.42 وفيما هو يتكلم اذا بيوناثان بن ابياثار الكاهن قد جاء فقال ادونيا تعال لانك ذو بأس وتبشر بالخير
43 Responditque Ionathan Adoniae: “ Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem43 فاجاب يوناثان وقال لادونيا بل سيدنا الملك داود قد ملّك سليمان.
44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis;44 وارسل الملك معه صادوق الكاهن وناثان النبي وبناياهو بن يهوياداع والجلادين والسعاة وقد اركبوه على بغلة الملك
45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis.45 ومسحه صادوق الكاهن وناثان النبي ملكا في جيحون وصعدوا من هناك فرحين حتى اضطربت القرية. هذا هو الصوت الذي سمعتموه.
46 Sed et Salomon sedit super solio regni,46 وايضا قد جلس سليمان على كرسي المملكة.
47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo.47 وايضا جاء عبيد الملك ليباركوا سيدنا الملك داود قائلين يجعل الهك اسم سليمان احسن من اسمك وكرسيه اعظم من كرسيك. فسجد الملك على سريره
48 Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis” ”.
48 وايضا هكذا قال الملك. مبارك الرب اله اسرائيل الذي اعطاني اليوم من يجلس على كرسيي وعيناي تبصران.
49 Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.49 فارتعد وقام جميع مدعوي ادونيا وذهبوا كل واحد في طريقه.
50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris.
50 وخاف ادونيا من قبل سليمان وقام وانطلق وتمسك بقرون المذبح.
51 Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “ Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””.51 فأخبر سليمان وقيل له هوذا ادونيا خائف من الملك سليمان وهوذا قد تمسك بقرون المذبح قائلا ليحلف لي اليوم الملك سليمان انه لا يقتل عبده بالسيف.
52 Dixitque Salomon: “ Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur ”.52 فقال سليمان ان كان ذا فضيلة لا يسقط من شعره الى الارض. ولكن ان وجد به شر فانه يموت.
53 Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “ Vade in domum tuam ”.
53 فارسل الملك سليمان فانزلوه عن المذبح فأتى وسجد للملك سليمان. فقال له سليمان اذهب الى بيتك