1 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat. | 1 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat. |
2 Dixerunt ergo ei servi sui: “ Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem ”. | 2 Dixerunt ergo ei servi sui: “ Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem ”. |
3 Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem. | 3 Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem. |
4 Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.
| 4 Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.
|
5 Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “ Ego regnabo! ”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. | 5 Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “ Ego regnabo! ”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. |
6 Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “ Quare hoc fecisti? ”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. | 6 Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “ Quare hoc fecisti? ”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. |
7 Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae. | 7 Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae. |
8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. | 8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. |
9 Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; | 9 Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; |
10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.
| 10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.
|
11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “ Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? | 11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “ Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? |
12 Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis. | 12 Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis. |
13 Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? | 13 Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? |
14 Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos ”.
| 14 Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos ”.
|
15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. | 15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. |
16 Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “ Quid tibi, inquit, vis? ”. | 16 Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “ Quid tibi, inquit, vis? ”. |
17 Quae respondens ait: “ Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; | 17 Quae respondens ait: “ Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; |
18 et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. | 18 et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. |
19 Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. | 19 Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. |
20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. | 20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. |
21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores ”.
| 21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores ”.
|
22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit; | 22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit; |
23 et nuntiaverunt regi dicentes: “ Adest Nathan propheta ”. Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram, | 23 et nuntiaverunt regi dicentes: “ Adest Nathan propheta ”. Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram, |
24 dixit Nathan: “ Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? | 24 dixit Nathan: “ Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? |
25 Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. | 25 Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. |
26 Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit. | 26 Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit. |
27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? ”.
| 27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? ”.
|
28 Et respondit rex David dicens: “ Vocate ad me Bethsabee ”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, | 28 Et respondit rex David dicens: “ Vocate ad me Bethsabee ”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, |
29 iuravit rex et ait: “ Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, | 29 iuravit rex et ait: “ Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, |
30 quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie ”. | 30 quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie ”. |
31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “ Vivat dominus meus rex David in aeternum! ”.
| 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “ Vivat dominus meus rex David in aeternum! ”.
|
32 Dixit quoque rex David: “ Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae ”. Qui cum ingressi fuissent coram rege, | 32 Dixit quoque rex David: “ Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae ”. Qui cum ingressi fuissent coram rege, |
33 dixit ad eos: “ Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon, | 33 dixit ad eos: “ Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon, |
34 et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. | 34 et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. |
35 Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam ”. | 35 Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam ”. |
36 Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “ Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. | 36 Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “ Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. |
37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David ”.
| 37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David ”.
|
38 Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. | 38 Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. |
39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “ Vivat rex Salomon! ”. | 39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “ Vivat rex Salomon! ”. |
40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.
| 40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.
|
41 Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “ Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? ”. | 41 Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “ Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? ”. |
42 Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “ Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians ”. | 42 Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “ Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians ”. |
43 Responditque Ionathan Adoniae: “ Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem | 43 Responditque Ionathan Adoniae: “ Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem |
44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; | 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; |
45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. | 45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. |
46 Sed et Salomon sedit super solio regni, | 46 Sed et Salomon sedit super solio regni, |
47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. | 47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. |
48 Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis” ”.
| 48 Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis” ”.
|
49 Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. | 49 Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. |
50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris.
| 50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris.
|
51 Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “ Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. | 51 Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “ Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. |
52 Dixitque Salomon: “ Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur ”. | 52 Dixitque Salomon: “ Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur ”. |
53 Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “ Vade in domum tuam ”.
| 53 Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “ Vade in domum tuam ”.
|