1 Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones. | 1 Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones. |
2 Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: “ Egrediar et ego vobiscum ”. | 2 Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: “ Egrediar et ego vobiscum ”. |
3 Et respondit populus: “ Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio ”. | 3 Et respondit populus: “ Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio ”. |
4 Ad quos rex ait: “ Quod vobis rectum videtur, hoc faciam ”. Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. | 4 Ad quos rex ait: “ Quod vobis rectum videtur, hoc faciam ”. Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. |
5 Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “ Leniter mihi agite cum puero Absalom ”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
| 5 Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “ Leniter mihi agite cum puero Absalom ”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
|
6 Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim. | 6 Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim. |
7 Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum. | 7 Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum. |
8 Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.
| 8 Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.
|
9 Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. | 9 Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. |
10 Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “ Vidi Absalom pendere de quercu ”.
| 10 Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “ Vidi Absalom pendere de quercu ”.
|
11 Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “ Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ”. | 11 Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “ Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ”. |
12 Qui dixit ad Ioab: “ Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”. | 12 Qui dixit ad Ioab: “ Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”. |
13 Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ”. | 13 Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ”. |
14 Et ait Ioab: “ Non ita praestolabor coram te ”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; | 14 Et ait Ioab: “ Non ita praestolabor coram te ”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; |
15 et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
| 15 et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
|
16 Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum. | 16 Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum. |
17 Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
| 17 Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
|
18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: “ Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei ”. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.
| 18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: “ Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei ”. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.
|
19 Achimaas autem filius Sadoc ait: “ Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius ”. | 19 Achimaas autem filius Sadoc ait: “ Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius ”. |
20 Ad quem Ioab dixit: “ Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus ”. | 20 Ad quem Ioab dixit: “ Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus ”. |
21 Et ait Ioab Aethiopi: “ Vade et nuntia regi, quae vidisti ”. Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. | 21 Et ait Ioab Aethiopi: “ Vade et nuntia regi, quae vidisti ”. Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. |
22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: “ Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem! ”. Dixitque Ioab: “ Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio ”. | 22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: “ Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem! ”. Dixitque Ioab: “ Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio ”. |
23 Qui respondit: “ Quidquid evenerit, curram ”. Et ait ei: “ Curre! ”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem.
| 23 Qui respondit: “ Quidquid evenerit, curram ”. Et ait ei: “ Curre! ”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem.
|
24 David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum | 24 David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum |
25 et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: “ Si solus est, bonus est nuntius in ore eius ”. Properante autem illo et accedente propius, | 25 et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: “ Si solus est, bonus est nuntius in ore eius ”. Properante autem illo et accedente propius, |
26 vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “ Apparet mihi homo currens solus ”. Dixitque rex: “ Et iste bonus est nuntius ”. | 26 vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “ Apparet mihi homo currens solus ”. Dixitque rex: “ Et iste bonus est nuntius ”. |
27 Speculator autem: “ Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc ”. Et ait rex: “ Vir bonus est et nuntium portans bonum venit ”.
| 27 Speculator autem: “ Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc ”. Et ait rex: “ Vir bonus est et nuntium portans bonum venit ”.
|
28 Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “ Pax! ”. Et adorans regem pronus in terram ait: “ Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem! ”. | 28 Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “ Pax! ”. Et adorans regem pronus in terram ait: “ Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem! ”. |
29 Et ait rex: “ Estne pax puero Absalom? ”. Dixitque Achimaas: “ Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit ”. | 29 Et ait rex: “ Estne pax puero Absalom? ”. Dixitque Achimaas: “ Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit ”. |
30 Ad quem rex: “ Recede, ait, et sta illic ”. Cumque ille recessisset et staret, | 30 Ad quem rex: “ Recede, ait, et sta illic ”. Cumque ille recessisset et staret, |
31 apparuit Aethiops et veniens ait: “ Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te ”. | 31 apparuit Aethiops et veniens ait: “ Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te ”. |
32 Dixit autem rex ad Aethiopem: “ Estne pax puero Absalom? ”. Cui respondens Aethiops: “ Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum! ”.
| 32 Dixit autem rex ad Aethiopem: “ Estne pax puero Absalom? ”. Cui respondens Aethiops: “ Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum! ”.
|