1Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae,Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regisIsrael.
2Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:
“ Vade, sume tibi mulierem fornicationum
et filios fornicationum,
quia fornicans fornicatur terra a Domino ”.
3Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
4Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhucmodicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnumdomus Israel; 5et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”.
6Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absquemisericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. 7Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos inarcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”. 8Et ablactavit eam,quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium. 9Et dixit:“ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc