Esdrae - 5

12345678910

1Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta verunt adIudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat supereos. 2Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec etcoeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabanteos. 3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen,et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: “ Quis dedit vobispotestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis? 4Quaesunt nomina hominum auctorum aedificationis illius? ”. 5Oculus autem Deieorum factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res adDarium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur.
6Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen etStharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Dariumregem. 7Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat:
“ Dario regi pax omnis. 8Notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam, addomum Dei magni, quae aedificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur inparietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum. 9Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: “Quis dedit vobispotestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?”. 10Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusquenomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
11Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: “Nos sumus serviDei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annosmultos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat. 12Postquamautem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos inmanus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit etpopulum eius transtulit in Babylonem.
13Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domusDei haec aedificaretur. 14Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quaeNabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea intemplum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt virocuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, 15dixitque ei: 'Haecvasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Deiaedificetur in loco suo'. 16Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuitfundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur etnecdum completum est”.
17Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est inBabylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Deiin Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc