Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 33


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ae gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant.2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.
3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis,3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis
4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem,
5 castrametati sunt in Soccoth.5 castrametati sunt in Succoth.
6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.6 Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum.
8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.8 Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara.
9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta : ibique castrametati sunt.9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt.
10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,10 Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro
11 castrametati sunt in deserto Sin.11 castrametati sunt in deserto Sin;
12 Unde egressi, venerunt in Daphca.12 unde egressi venerunt in Daphca.
13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.13 Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus.
14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.14 Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum;
15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.
16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.16 Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava;
17 Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth.17 profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth.
18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.18 Et de Aseroth venerunt in Rethma;
19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares.
20 Unde egressi venerunt in Lebna.20 Unde egressi venerunt in Lebna;
21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.21 de Lebna castrametati sunt in Ressa;
22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.22 egressique de Ressa venerunt in Ceelatha,
23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.
24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.24 Egressi de monte Sepher venerunt in Arada;
25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth;
26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.26 profectique de Maceloth venerunt in Thahath;
27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.27 de Thahath castrametati sunt in Thare.
28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.28 Unde egressi fixere tentoria in Methca
29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.29 et de Methca castrametati sunt in Hesmona;
30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.30 profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.
31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan;
32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.32 profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad;
33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.33 unde profecti castrametati sunt in Ietebatha.
34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.34 Et de Ietebatha venerunt in Ebrona;
35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber.
36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.36 Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades.
37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.37 Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom.
38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis,38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
39 cum esset annorum centum viginti trium.39 cum esset annorum centum viginti trium.
40 Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël.40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel.
41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.41 Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona;
42 Unde egressi, venerunt in Phunon.42 unde egressi venerunt in Phinon.
43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.43 Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;
44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.44 et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.
45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.45 Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad;
46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim.
47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.47 Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.48 Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho;
49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
49 ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen :50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
51 Præcipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,51 “ Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,
52 disperdite cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,52 disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.
53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,53 Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.54 quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.
55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ :55 Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae;
56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.56 et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam ”.