Sapientia 5
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Modern Hebrew Bible |
|---|---|
| 1 Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. | |
| 2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; | |
| 3 dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. | |
| 4 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ; | |
| 5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. | |
| 6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. | |
| 7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles : viam autem Domini ignoravimus. | |
| 8 Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ? | |
| 9 Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, | |
| 10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ; | |
| 11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem : commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ; | |
| 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius : | |
| 13 sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. | |
| 14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt : | |
| 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. | |
| 16 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. | |
| 17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. | |
| 18 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. | |
| 19 Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ; | |
| 20 sumet scutum inexpugnabile æquitatem. | |
| 21 Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. | |
| 22 Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. | |
| 23 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. | |
| 24 Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. |