Samuelis I 28
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Peshitta ܦܫܝܼܛܬܵܐ |
|---|---|
| 1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “ Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui ”. | 1 ܘܗܘܐ ܒܝ̈ܘܡܬܐ ܗܢܘܢ ܘܟܢܫܘ ܦܠܫ̈ܬܝܐ ܡܫܪ̈ܝܬܗܘܢ ܠܩܪܒܐ ܠܢܚܠܐ ܠܡܬܟܬܫܘ ܥܡ ܐܝܣܪܝܠ ܘܐܡܪ ܐܟܝܫ ܠܕܘܝܕ ܡܕܥ ܬܕܥ ܕܥܡܝ ܬܦܘܩ ܠܡܫܪܝܬܐ ܐܢܬ ܘܓܒܪ̈ܝܟ |
| 2 Dixitque David ad Achis: “ Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus ”. Et ait Achis ad David: “ Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus ”. | 2 ܘܐܡܪ ܕܘܝܕ ܠܐܟܝܫ ܡܛܠ ܗܢܐ ܐܢܬ ܬܕܥ ܡܕܡ ܕܢܥܒܕ ܥܒܕܟ ܘܐܡܪ ܐܟܝܫ ܠܕܘܝܕܡܛܠܗܢܐ ܢܛܘܪܐ ܐܥܒܕܟ ܠܪܝܫܝ ܟܠܗܘܢ ܝܘܡ̈ܬܐ |
| 3 Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra. | 3 ܘܫܡܘܐܝܠ ܡܝܬ ܘܐܪܩܕܘ ܥܠܘܗܝ ܟܘܠܗ ܐܝܣܪܝܠ ܘܩܒܪܘܗܝ ܒܪܡܬܐ ܒܩܒܪܗ ܘܫܐܘܠ ܐܥܒܪ ܙܟܘܪ̈ܐ ܘܝܕ̈ܘܥܐ ܡܢ ܐܪܥܐ |
| 4 Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in Gelboe. | 4 ܘܐܬܟܢܫܘ ܦܠܫ̈ܬܝܐ ܘܐܬܘ ܫܪܘ ܒܫܟܝܡ ܘܟܢܫ ܫܐܘܠ ܠܟܠܗ ܐܝܣܪܝܠ ܘܫܪܘ ܒܓܠܓܠܐ |
| 5 Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis. | 5 ܘܚܙܐ ܫܐܘܠ ܠܡܫܪ̈ܝܬܐ ܕܦܠܫ̈ܬܝܐ ܘܕܚܠ ܘܙܥ ܠܒܗ ܛܒ |
| 6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas. | 6 ܘܫܐܠ ܒܡܪܝܐ ܘܠܐ ܥܢܝܗܝ ܘܐܦ ܒܚܠܡܐ ܘܐܦ ܒܢܘܪܐ ܘܐܦ ܒܢܒ̈ܝܐ |
| 7 Dixitque Saul servis suis: “ Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ”. Et dixerunt servi eius ad eum: “ Est mulier habens pythonem in Endor ”. | 7 ܘܐܡܪ ܫܐܘܠ ܠܥܒ̈ܕܘܗܝ ܒܥܘ ܠܝ ܐܢܬܬܐ ܕܡܣܩܐ ܙܟܘܪ̈ܐ ܘܐܙܠ ܠܘܬܗ̇ ܘܐܫܐܠ ܡܢܗ̇ ܐܡܪܝܢ ܠܗ ܥܒ̈ܕܘܗܝ ܗܐ ܐܢܬܬܐ ܕܡܣܩܐ ܙܟܘܪ̈ܐ ܒܥܕܘܥܝܪ |
| 8 Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “ Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi ”. | 8 ܘܐܫܬܠܚ ܫܐܘܠ ܢܚ̈ܬܘܗܝ ܘܠܒܫ ܢܚ̈ܬܐ ܐܚܪ̈ܢܐ ܘܐܙܠ ܗܘ ܘܬܪ̈ܝܢ ܓܒܪ̈ܝܢ ܥܡܗ ܘܐܬܘ ܠܘܬ ܐܢܬܬܐ ܒܠܠܝܐ ܘܐܡܪ ܠܗ̇ ܫܐܘܠ ܩܨܘܡܝ ܠܝ ܒܙܟܘܪܐ ܘܐܣܩܝ ܠܝ ܠܡ̇ܢ ܕܐܡܪ ܠܟܝ |
| 9 Et ait mulier ad eum: “ Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? ”. | 9 ܘܐܡܪܬ ܠܗ ܐܢܬܬܐ ܗܐ ܐܢܬ ܝܕܥ ܐܢܬ ܡܕܡ ܕܥܒܕ ܫܐܘܠ ܕܐܥܒܪ ܙܟܘܪ̈ܐ ܘܝܕܘ̈ܥܐ ܡܢ ܐܪܥܐ ܠܡܢܐ ܡܨܝܕ ܐܢܬ ܢܦܫܝ ܠܡܡܬܘܬܢܝ |
| 10 Et iuravit ei Saul in Domino dicens: “ Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem ”. | 10 ܘܝܡܐ ܠܗ̇ ܫܐܘܠ ܒܡܪܝܐ ܘܐܡܪ ܚܝ ܗܘ ܡܪܝܐ ܕܠܐ ܢܗܘܐ ܠܟܝ ܣܘܪܚܢ ܒܦܬܓܡܐ ܗܢܐ |
| 11 Dixitque ei mulier: “ Quem suscitabo tibi? ”. Qui ait: “ Samuelem suscita mihi ”. | 11 ܘܐܡܪܬ ܐܢܬܬܐ ܠܡ̇ܢ ܐܣܩ ܠܟ ܘܐܡܪ ܠܫܡܘܐܝܠ ܐܣܩܝ ܠܝ |
| 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “ Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul! ”. | 12 ܘܚܙܬܗ ܐܢܬܬܐ ܠܫܡܘܐܝܠ ܘܐܝܠܠܬ ܒܩܠܐ ܪܡܐ ܘܐܡܪܬ ܠܫܐܘܠ ܠܡܢܐ ܢܟܠܬܢܝ ܘܐܢܬ ܫܐܘܠ ܐܢܬ |
| 13 Dixitque ei rex: “ Noli timere. Quid vidisti? ”. Et ait mulier ad Saul: “ Hominem divinum vidi ascendentem de terra ”. | 13 ܘܐܡܪ ܠܗ̇ ܡܠܟܐ ܠܐ ܬܕܚܠܝܢ ܡܢܐ ܚܙܝܬܝ ܘܐܡܪܬ ܐܢܬܬܐ ܠܫܐܘܠ ܐ̈ܠܗܐ ܚܙܝܬ ܕܣܠܩܝܢ ܡܢ ܐܪܥܐ |
| 14 Dixitque ei: “ Qualis est forma eius? ”. Quae ait: “ Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio ”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit. | 14 ܘܐܡܪ ܠܗ̇ ܡܢܘ ܚܙܘܗ ܐܡܪܐ ܠܗ ܓܒܪܐ ܣܒܐ ܣ̇ܠܩ ܘܡܥܛܦ ܒܦܪܝܣܐ ܘܝܕܥ ܫܐܘܠ ܕܫܡܘܐܝܠ ܗܘ ܘܢܦܠ ܥܠ ܐ̈ܦܘܗܝ ܥܠ ܐܪܥܐ ܘܣܓܕ |
| 15 Dixit autem Samuel ad Saul: “ Quare inquietasti me, ut suscitarer? ”. Et ait Saul: “ Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam ”. | 15 ܘܐܡܪ ܫܡܘܐܝܠ ܠܫܐܘܠ ܠܡܢܐ ܐܙܝܥܬܢܝ ܠܡܣܩܘܬܢܝ ܘܐܡܪ ܫܐܘܠ ܥܩܬ ܠܝ ܛܒ ܘܦܠܫ̈ܬܝܐ ܡܬܟܬܫܝܢ ܥܡܝ ܘܐܠܗܐ ܥܒܪ ܡܢܝ ܘܠܐ ܥܢܢܝ ܬܘܒ ܘܐܦ ܒܐܝܕܐ ܕܢܒ̈ܝܐ ܘܐܦ ܒܚܠܡܐ ܒܥܝܬ ܘܩܪܝܬܟ ܕܬܚܘܝܢܝ ܡܢܐ ܐܥܒܕ |
| 16 Et ait Samuel: “ Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? | 16 ܘܐܡܪ ܫܡܘܐܝܠ ܠܫܐܘܠ ܡܢܐ ܡܫܐܠ ܐܢܬ ܠܝ ܕܡܪܝܐ ܥܒܪ ܠܗ ܡܢܟ ܘܗܘܐ ܥܡ ܚܒܪܟ |
| 17 Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, | 17 ܘܥܒܕ ܠܗ ܡܪܝܐ ܐܝܟܢܐ ܕܐܡܪ ܒܐܝܕܝ ܘܨܪܐ ܡܠܟܘܬܐ ܡܢ ܐܝܕܟ ܘܝܗܒܗ̇ ܠܚܒܪܟ ܕܘܝܕ |
| 18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. | 18 ܥܠ ܕܠܐ ܫܡܥܬ ܒܩܠܗ ܕܡܪܝܐ ܘܠܐ ܥܒܕܬ ܚܡܬܐ ܕܪܘܓܙܗ ܒܥܡܠܝܩ ܡܛܠ ܗܢܐ ܦܬܓܡܐ ܥܒܕ ܠܟ ܡܪܝܐ ܝܘܡܢܐ |
| 19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthim ”. | 19 ܘܢܫܠܡ ܡܪܝܐ ܐܦ ܠܐܝܣܪܝܠ ܥܡܟ ܒܐܝܕܐ ܕܦܠܫ̈ܬܝܐ ܘܡܚܪ ܐܢܬ ܘܒܢܝ̈ܟ ܠܘܬܝ ܘܐܦ ܠܡܫܪܝܬܐ ܕܐܝܣܪܝܠ ܢܫܠܡܝܗ ܡܪܝܐ ܒܐܝܕܐ ܕܦܠܫ̈ܬܝܐ |
| 20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa. | 20 ܘܐܣܬܪܗܒ ܫܐܘܠ ܘܢܦܠ ܥܠ ܐ̈ܦܘܗܝ ܥܠ ܐܪܥܐ ܘܕܚܠ ܛܒ ܡܢ ܡ̈ܠܘܗܝ ܕܫܡܘܐܝܠ ܘܐܦ ܚܝܠܐ ܠܝܬ ܗܘܐ ܒܗ ܡܛܠ ܕܠܐ ܐܟܠ ܠܚܡܐ ܟܠܗ ܐܝܡܡܐ ܗ̇ܘ ܘܟܠܗ ܠܠܝܐ |
| 21 Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “ Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. | 21 ܘܐܬܬ ܐܢܬܬܐ ܠܘܬ ܫܐܘܠ ܘܚܙܬ ܕܕܚܠ ܛܒ ܘܐܡܪܬ ܠܗ ܗܐ ܫܡܥܬ ܐܡܬܟ ܠܩܠܟ ܘܣܡܬ ܢܦܫܝ ܒܐ̈ܝܕܝܟ ܘܫܡܥܬ ܡ̈ܠܝܟ ܕܐܡܪܬ ܠܝ |
| 22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere ”. | 22 ܗܫܐ ܫܡܥ ܐܦ ܐܢܬ ܒܩܠܗ̇ ܕܐܡܬܟ ܘܐܣܝܡ ܩܕܡܝܟ ܩܨܝܐ ܕܠܚܡܐ ܘܐܟܘܠ ܘܢܗܘܐ ܒܟ ܚܝܠܐ ܡܛܠ ܕܐܙܠ ܐܢܬ ܒܐܘܪܚܐ |
| 23 Qui renuit et ait: “ Non comedam ”. Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum. | 23 ܘܠܐ ܨܒܐ ܘܐܡܪ ܠܐ ܐܟܠ ܐܢܐ ܘܒܥܘ ܡܢܗ ܥܒ̈ܕܘܗܝ ܘܐܦ ܐܢܬܬܐ ܘܫܡܥ ܒܩܠܗܘܢ ܘܩܡ ܡܢ ܐܪܥܐ ܘܝܬܒ ܥܠ ܥܪܣܐ |
| 24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma. | 24 ܘܠܐܢܬܬܐ ܥܓܠܐ ܡܪܒܝ ܗܘܐ ܠܗ̇ ܒܒܝܬܗ̇ ܘܐܣܬܪܗܒܬ ܢܟܣܬܗ ܘܢܣܒܬ ܩܡܚܐ ܘܠܫܬ ܘܐܦܬ ܦܛܝܪܐ |
| 25 Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt et abierunt hac eadem nocte. | 25 ܘܩܪܒܬ ܩܕܡ ܫܐܘܠ ܘܩܕܡ ܥܒ̈ܕܘܗܝ ܘܠܥܣܘ ܘܩܡܘ ܗܠܟܘ ܒܠܠܝܐ ܗ̇ܘ |