Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 28


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “ Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui ”.1 ויהי בימים ההם ויקבצו פלשתים את מחניהם לצבא להלחם בישראל ויאמר אכיש אל דוד ידע תדע כי אתי תצא במחנה אתה ואנשיך
2 Dixitque David ad Achis: “ Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus ”. Et ait Achis ad David: “ Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus ”.
2 ויאמר דוד אל אכיש לכן אתה תדע את אשר יעשה עבדך ויאמר אכיש אל דוד לכן שמר לראשי אשימך כל הימים
3 Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra.
3 ושמואל מת ויספדו לו כל ישראל ויקברהו ברמה ובעירו ושאול הסיר האבות ואת הידענים מהארץ
4 Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in Gelboe.4 ויקבצו פלשתים ויבאו ויחנו בשונם ויקבץ שאול את כל ישראל ויחנו בגלבע
5 Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis.5 וירא שאול את מחנה פלשתים וירא ויחרד לבו מאד
6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas.
6 וישאל שאול ביהוה ולא ענהו יהוה גם בחלמות גם באורים גם בנביאם
7 Dixitque Saul servis suis: “ Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ”. Et dixerunt servi eius ad eum: “ Est mulier habens pythonem in Endor ”.7 ויאמר שאול לעבדיו בקשו לי אשת בעלת אוב ואלכה אליה ואדרשה בה ויאמרו עבדיו אליו הנה אשת בעלת אוב בעין דור
8 Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “ Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi ”.8 ויתחפש שאול וילבש בגדים אחרים וילך הוא ושני אנשים עמו ויבאו אל האשה לילה ויאמר קסומי נא לי באוב והעלי לי את אשר אמר אליך
9 Et ait mulier ad eum: “ Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? ”.9 ותאמר האשה אליו הנה אתה ידעת את אשר עשה שאול אשר הכרית את האבות ואת הידעני מן הארץ ולמה אתה מתנקש בנפשי להמיתני
10 Et iuravit ei Saul in Domino dicens: “ Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem ”.10 וישבע לה שאול ביהוה לאמר חי יהוה אם יקרך עון בדבר הזה
11 Dixitque ei mulier: “ Quem suscitabo tibi? ”. Qui ait: “ Samuelem suscita mihi ”.
11 ותאמר האשה את מי אעלה לך ויאמר את שמואל העלי לי
12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “ Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul! ”.12 ותרא האשה את שמואל ותזעק בקול גדול ותאמר האשה אל שאול לאמר למה רמיתני ואתה שאול
13 Dixitque ei rex: “ Noli timere. Quid vidisti? ”. Et ait mulier ad Saul: “ Hominem divinum vidi ascendentem de terra ”.13 ויאמר לה המלך אל תיראי כי מה ראית ותאמר האשה אל שאול אלהים ראיתי עלים מן הארץ
14 Dixitque ei: “ Qualis est forma eius? ”. Quae ait: “ Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio ”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit.
14 ויאמר לה מה תארו ותאמר איש זקן עלה והוא עטה מעיל וידע שאול כי שמואל הוא ויקד אפים ארצה וישתחו
15 Dixit autem Samuel ad Saul: “ Quare inquietasti me, ut suscitarer? ”. Et ait Saul: “ Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam ”.15 ויאמר שמואל אל שאול למה הרגזתני להעלות אתי ויאמר שאול צר לי מאד ופלשתים נלחמים בי ואלהים סר מעלי ולא ענני עוד גם ביד הנביאם גם בחלמות ואקראה לך להודיעני מה אעשה
16 Et ait Samuel: “ Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus?16 ויאמר שמואל ולמה תשאלני ויהוה סר מעליך ויהי ערך
17 Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David,17 ויעש יהוה לו כאשר דבר בידי ויקרע יהוה את הממלכה מידך ויתנה לרעך לדוד
18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.18 כאשר לא שמעת בקול יהוה ולא עשית חרון אפו בעמלק על כן הדבר הזה עשה לך יהוה היום הזה
19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthim ”.
19 ויתן יהוה גם את ישראל עמך ביד פלשתים ומחר אתה ובניך עמי גם את מחנה ישראל יתן יהוה ביד פלשתים
20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa.20 וימהר שאול ויפל מלא קומתו ארצה וירא מאד מדברי שמואל גם כח לא היה בו כי לא אכל לחם כל היום וכל הלילה
21 Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “ Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me.21 ותבוא האשה אל שאול ותרא כי נבהל מאד ותאמר אליו הנה שמעה שפחתך בקולך ואשים נפשי בכפי ואשמע את דבריך אשר דברת אלי
22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere ”.22 ועתה שמע נא גם אתה בקול שפחתך ואשמה לפניך פת לחם ואכול ויהי בך כח כי תלך בדרך
23 Qui renuit et ait: “ Non comedam ”. Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum.23 וימאן ויאמר לא אכל ויפרצו בו עבדיו וגם האשה וישמע לקלם ויקם מהארץ וישב אל המטה
24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma.24 ולאשה עגל מרבק בבית ותמהר ותזבחהו ותקח קמח ותלש ותפהו מצות
25 Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt et abierunt hac eadem nocte.
25 ותגש לפני שאול ולפני עבדיו ויאכלו ויקמו וילכו בלילה ההוא