Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 17


font
NOVA VULGATASAGRADA BIBLIA
1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim.1 Mobilizaram os filisteus as suas tropas para a guerra e concentraram-se em Soco, em Judá. Acamparam entre Soco e Azeca, em Efes-Domim.
2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim.2 Saul e os israelitas mobilizaram-se de seu lado e acamparam no vale do Terebinto, pondo-se em linha de combate contra os filisteus.
3 Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos.
3 Estes estavam num lado da montanha e Israel na colina defronte; o vale os separava.
4 Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi.4 Saiu do acampamento dos filisteus um campeão chamado Golias, de Get, cujo talhe era de seis côvados e um palmo.
5 Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris.5 Trazia na cabeça um capacete de bronze e no corpo uma couraça de escamas, cujo peso era de cinco mil siclos de bronze.
6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius.6 Tinha perneiras de bronze e um dardo de bronze entre os ombros.
7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum.7 O cabo de sua lança era como o cilindro de um tear, e sua ponta pesava seiscentos siclos de ferro. Um escudeiro o precedia.
8 Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “ Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!8 Apresentou-se ele diante das tropas israelitas e gritou-lhes: Por que viestes dispostos a uma batalha? Não sou eu filisteu, e vós os escravos de Saul? Escolhei entre vós um homem que desça contra mim.
9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis ”.9 Se ele me vencer, batendo-se comigo, e matar-me, seremos vossos escravos; mas, se eu o vencer e o matar, então sois vós que sereis nossos escravos e nos servireis!
10 Et aiebat Philisthaeus: “ Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ”.
10 E ajuntou: Lanço hoje este desafio ao exército de Israel: dai-me um homem para lutarmos juntos!
11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.
11 Saul e todo o Israel ouviram essas palavras do filisteu, e ficaram consternados, cheios de medo.
12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros.12 Ora, Davi era um dos oito filhos de um efrateu de Belém de Judá, chamado Isaí, já idoso no tempo de Saul.
13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma.13 Seus três filhos mais velhos tinham seguido Saul na guerra. Chamavam-se: o primogênito Eliab, Abinadab o segundo e o terceiro Sama.
14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem,14 Davi era o mais novo. Os três mais velhos estavam com Saul,
15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
15 e Davi ora ia ao acampamento de Saul, ora voltava para apascentar o rebanho de seu pai em Belém.
16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus.
16 O filisteu aproximava-se pela manhã e pela tarde, e isso por quarenta dias seguidos.
17 Dixit autem Isai ad David filium suum: “ Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos.17 Um dia, disse Isaí ao seu filho Davi: Toma para teus irmãos um efá de grão torrado e estes dez pães, e apressa-te a levá-los aos teus irmãos no acampamento.
18 Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes ”.18 Entrega estes dez queijos ao chefe dos mil. Informa-te se teus irmãos vão bem e traze algo de sua parte como prova.
19 Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim.
19 Eles estavam com Saul e todos os homens de Israel no vale do Terebinto, em guerra com os filisteus.
20 Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.20 No dia seguinte pela manhã, Davi, confiando o rebanho a um pastor, tomou sua bagagem e partiu, como lhe ordenara Isaí. Chegou ao acampamento no momento em que saía o exército para a batalha, levantando o grito de guerra.
21 Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem.21 Israel e os filisteus puseram-se em linha de combate, tropa contra tropa.
22 Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos.
22 Davi entregou sua carga ao guarda das bagagens e correu às fileiras para informar-se de seus irmãos.
23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David.23 Enquanto lhes falava, eis que o campeão filisteu, Golias, de Get, avançou para fora das fileiras do seu exército, proferindo o mesmo desafio {como nos dias precedentes}, que Davi escutou.
24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde.24 Todo o Israel recuava à vista do homem, tremendo de medo.
25 Et dixit unus quispiam de Israel: “ Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel ”.
25 Vedes, diziam eles, esse homem que avança? Ele vem insultar Israel. Aquele que o matar, o rei o cumulará de favores, dar-lhe-á sua filha e isentará de impostos em Israel a casa de seu pai.
26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “ Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ”.26 Davi perguntou aos que estavam perto dele: Que será feito àquele que ferir esse filisteu e tirar o opróbrio que pesa sobre Israel? E quem é esse filisteu incircunciso para insultar desse modo o exército do Deus vivo?
27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “ Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ”.27 E deram-lhe a mesma resposta: Dar-se-á isto e isto a quem o ferir.
28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “ Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ”.28 Eliab, seu irmão mais velho, ouvindo-o falar assim, encolerizou-se: Por que vieste aqui? Com quem deixaste tuas ovelhas no deserto? Conheço a tua pretensão e a tua má índole; foi para ver a batalha que vieste!
29 Et dixit David: “ Quid feci? Numquid non verbum est? ”.29 Que fiz eu de mal?, respondeu Davi. Nada mais fiz que uma simples pergunta!
30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius.
30 E afastou-se de seu irmão, indo perguntar a outros, dos quais obteve sempre as mesmas respostas.
31 Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.31 As palavras de Davi foram ouvidas e comunicadas a Saul, que o mandou vir à sua presença.
32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “ Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum ”.32 Davi disse-lhe: Ninguém desanime por causa desse filisteu! Teu servo irá combatê-lo.
33 Et ait Saul ad David: “ Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ”.33 Combatê-lo, tu?!, exclamou o rei. Não é possível. Não passas de um menino e ele é um homem de guerra desde a sua mocidade.
34 Dixitque David ad Saul: “ Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.34 Davi respondeu a Saul: Quando o teu servo apascentava as ovelhas do seu pai e vinha um leão ou um urso roubar uma ovelha do rebanho,
35 Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos.35 eu o perseguia e o matava, tirando-lhe a ovelha da boca. E se ele se levantava contra mim, agarrava-o pela goela e estrangulava-o.
36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ”.36 Assim como o teu servo matou o leão e o urso, assim fará ele a esse filisteu incircunciso, que insultou os exércitos do Deus vivo.
37 Et ait David: “ Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ”. Dixit autem Saul ad David: “ Vade, et Dominus tecum sit ”.
37 O Senhor, acrescentou, que me salvou das garras do leão e do urso, salvar-me-á também das mãos desse filisteu. Vai, disse Saul a Davi; e que o Senhor esteja contigo!
38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica.38 O rei revestiu Davi com sua armadura, pôs-lhe na cabeça um capacete de bronze e armou-o de uma couraça.
39 Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “ Non possum sic incedere, quia nec usum habeo ”. Et deposuit ea39 Davi cingiu a espada de Saul por cima de sua armadura e tentou andar com aquela equipagem inusitada. Mas disse a Saul: Não posso andar com isso, pois não estou habituado!
40 et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum.
40 E, tirando a armadura, tomou seu cajado e escolheu no regato cinco pedras lisas, pondo-as no alforje de pastor que lhe servia de bolsa. Em seguida, com a sua funda na mão, avançou contra o filisteu.
41 Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.41 De seu lado, o filisteu, precedido de seu escudeiro, aproximou-se de Davi,
42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu.42 mediu-o com os olhos, e, vendo que era jovem, louro e de delicado aspecto, desprezou-o.
43 Et dixit Philisthaeus ad David: “ Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis;43 Disse-lhe: Sou eu porventura um cão, para vires a mim com um cajado? E amaldiçoou-o em nome de seus deuses.
44 dixitque ad David: “ Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ”.44 Vem, continuou ele, e eu darei a tua carne às aves do céu e aos animais da terra!
45 Dixit autem David ad Philisthaeum: “ Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti.45 Davi respondeu: Tu vens contra mim com espada, lança e escudo; eu, porém, vou contra ti em nome do Senhor dos exércitos, do Deus das fileiras de Israel, que tu insultaste.
46 Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel,46 Hoje o Senhor te entregará nas minhas mãos, e eu te matarei, cortar-te-ei a cabeça, e darei os cadáveres do exército dos filisteus às aves do céu e aos animais da terra. Toda a terra saberá que há um Deus em Israel;
47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ”.
47 e toda essa multidão saberá que não é com a espada nem com a lança que o Senhor triunfa, pois a batalha é do Senhor, e ele vos entregou em nossas mãos!
48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum.48 Levantou-se o filisteu e marchou contra Davi. Davi também correu para a linha inimiga ao encontro do filisteu.
49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.49 Meteu a mão no alforje, tomou uma pedra e arremessou-a com a funda, ferindo o filisteu na fronte. A pedra penetrou-lhe na fronte, e o gigante caiu com o rosto por terra.
50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David50 Assim venceu Davi o filisteu, ferindo-o de morte com uma funda e uma pedra. E como não tinha espada na mão,
51 cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius.
Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.
51 correu ao filisteu, subiu-lhe em cima, arrancou-lhe a espada da bainha e acabou de matá-lo, cortando-lhe a cabeça. Vendo morto o seu campeão, os filisteus fugiram.
52 Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron.52 Os homens de Israel e de Judá levantaram-se então, soltando gritos de guerra, e perseguiram os inimigos até a entrada de Get e até as portas de Acaron. Os cadáveres dos filisteus juncavam o caminho desde Saraim até Get e até Acaron.
53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum.53 Voltando da perseguição, os israelitas saquearam o acampamento dos inimigos.
54 Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo.
54 Davi tomou a cabeça do filisteu e mandou levá-la para Jerusalém. Conservou, porém, em sua própria tenda a armadura de Golias.
55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “ De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner? ”. Dixitque Abner: “ Vivit anima tua, rex, quia non novi ”.55 Quando Saul viu Davi partir ao encontro do filisteu, disse a Abner, seu general: De quem é filho esse jovem, Abner? Por tua vida, ó rei, respondeu Abner, não o sei.
56 Et ait rex: “ Interroga tu, cuius filius sit iste puer ”.56 Disse-lhe o rei: Informa-te, pois, de quem é filho esse jovem.
57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu.57 E quando voltou Davi, depois de ter matado o filisteu, levou-o Abner à presença de Saul, tendo ainda na mão a cabeça de Golias.
58 Et ait ad eum Saul: “ De qua progenie es, o adulescens? ”. Dixitque David: “ Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ”.
58 Saul perguntou-lhe: Quem é o teu pai, ó jovem? Eu sou filho de Isaí de Belém, teu servo, respondeu Davi.