Primo libro di Samuele 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. | 1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. |
2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. | 2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. |
3 Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. | 3 Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. |
4 Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. | 4 Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. |
5 Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. | 5 Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. |
6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. | 6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. |
7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum. | 7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum. |
8 Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “ Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! | 8 Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “ Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! |
9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis ”. | 9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis ”. |
10 Et aiebat Philisthaeus: “ Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ”. | 10 Et aiebat Philisthaeus: “ Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ”. |
11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. | 11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. |
12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. | 12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. |
13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. | 13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. |
14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, | 14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, |
15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. | 15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. |
16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus. | 16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus. |
17 Dixit autem Isai ad David filium suum: “ Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos. | 17 Dixit autem Isai ad David filium suum: “ Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos. |
18 Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes ”. | 18 Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes ”. |
19 Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. | 19 Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. |
20 Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine. | 20 Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine. |
21 Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem. | 21 Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem. |
22 Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. | 22 Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. |
23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. | 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. |
24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde. | 24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde. |
25 Et dixit unus quispiam de Israel: “ Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel ”. | 25 Et dixit unus quispiam de Israel: “ Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel ”. |
26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “ Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ”. | 26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “ Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ”. |
27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “ Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ”. | 27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “ Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ”. |
28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “ Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ”. | 28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “ Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ”. |
29 Et dixit David: “ Quid feci? Numquid non verbum est? ”. | 29 Et dixit David: “ Quid feci? Numquid non verbum est? ”. |
30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. | 30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. |
31 Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. | 31 Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. |
32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “ Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum ”. | 32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “ Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum ”. |
33 Et ait Saul ad David: “ Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ”. | 33 Et ait Saul ad David: “ Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ”. |
34 Dixitque David ad Saul: “ Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. | 34 Dixitque David ad Saul: “ Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. |
35 Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos. | 35 Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos. |
36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ”. | 36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ”. |
37 Et ait David: “ Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ”. Dixit autem Saul ad David: “ Vade, et Dominus tecum sit ”. | 37 Et ait David: “ Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ”. Dixit autem Saul ad David: “ Vade, et Dominus tecum sit ”. |
38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. | 38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. |
39 Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “ Non possum sic incedere, quia nec usum habeo ”. Et deposuit ea | 39 Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “ Non possum sic incedere, quia nec usum habeo ”. Et deposuit ea |
40 et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. | 40 et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. |
41 Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. | 41 Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. |
42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. | 42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. |
43 Et dixit Philisthaeus ad David: “ Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; | 43 Et dixit Philisthaeus ad David: “ Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; |
44 dixitque ad David: “ Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ”. | 44 dixitque ad David: “ Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ”. |
45 Dixit autem David ad Philisthaeum: “ Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. | 45 Dixit autem David ad Philisthaeum: “ Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. |
46 Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, | 46 Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, |
47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ”. | 47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ”. |
48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. | 48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. |
49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. | 49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. |
50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David | 50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David |
51 cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. | 51 cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. |
52 Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. | 52 Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. |
53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. | 53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. |
54 Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. | 54 Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. |
55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “ De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner? ”. Dixitque Abner: “ Vivit anima tua, rex, quia non novi ”. | 55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “ De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner? ”. Dixitque Abner: “ Vivit anima tua, rex, quia non novi ”. |
56 Et ait rex: “ Interroga tu, cuius filius sit iste puer ”. | 56 Et ait rex: “ Interroga tu, cuius filius sit iste puer ”. |
57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. | 57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. |
58 Et ait ad eum Saul: “ De qua progenie es, o adulescens? ”. Dixitque David: “ Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ”. | 58 Et ait ad eum Saul: “ De qua progenie es, o adulescens? ”. Dixitque David: “ Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ”. |