Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 17


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim.1 ויאספו פלשתים את מחניהם למלחמה ויאספו שכה אשר ליהודה ויחנו בין שוכה ובין עזקה באפס דמים
2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim.2 ושאול ואיש ישראל נאספו ויחנו בעמק האלה ויערכו מלחמה לקראת פלשתים
3 Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos.
3 ופלשתים עמדים אל ההר מזה וישראל עמדים אל ההר מזה והגיא ביניהם
4 Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi.4 ויצא איש הבנים ממחנות פלשתים גלית שמו מגת גבהו שש אמות וזרת
5 Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris.5 וכובע נחשת על ראשו ושריון קשקשים הוא לבוש ומשקל השריון חמשת אלפים שקלים נחשת
6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius.6 ומצחת נחשת על רגליו וכידון נחשת בין כתפיו
7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum.7 וחץ חניתו כמנור ארגים ולהבת חניתו שש מאות שקלים ברזל ונשא הצנה הלך לפניו
8 Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “ Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!8 ויעמד ויקרא אל מערכת ישראל ויאמר להם למה תצאו לערך מלחמה הלוא אנכי הפלשתי ואתם עבדים לשאול ברו לכם איש וירד אלי
9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis ”.9 אם יוכל להלחם אתי והכני והיינו לכם לעבדים ואם אני אוכל לו והכיתיו והייתם לנו לעבדים ועבדתם אתנו
10 Et aiebat Philisthaeus: “ Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ”.
10 ויאמר הפלשתי אני חרפתי את מערכות ישראל היום הזה תנו לי איש ונלחמה יחד
11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.
11 וישמע שאול וכל ישראל את דברי הפלשתי האלה ויחתו ויראו מאד
12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros.12 ודוד בן איש אפרתי הזה מבית לחם יהודה ושמו ישי ולו שמנה בנים והאיש בימי שאול זקן בא באנשים
13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma.13 וילכו שלשת בני ישי הגדלים הלכו אחרי שאול למלחמה ושם שלשת בניו אשר הלכו במלחמה אליאב הבכור ומשנהו אבינדב והשלשי שמה
14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem,14 ודוד הוא הקטן ושלשה הגדלים הלכו אחרי שאול
15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
15 ודוד הלך ושב מעל שאול לרעות את צאן אביו בית לחם
16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus.
16 ויגש הפלשתי השכם והערב ויתיצב ארבעים יום
17 Dixit autem Isai ad David filium suum: “ Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos.17 ויאמר ישי לדוד בנו קח נא לאחיך איפת הקליא הזה ועשרה לחם הזה והרץ המחנה לאחיך
18 Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes ”.18 ואת עשרת חרצי החלב האלה תביא לשר האלף ואת אחיך תפקד לשלום ואת ערבתם תקח
19 Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim.
19 ושאול והמה וכל איש ישראל בעמק האלה נלחמים עם פלשתים
20 Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.20 וישכם דוד בבקר ויטש את הצאן על שמר וישא וילך כאשר צוהו ישי ויבא המעגלה והחיל היצא אל המערכה והרעו במלחמה
21 Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem.21 ותערך ישראל ופלשתים מערכה לקראת מערכה
22 Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos.
22 ויטש דוד את הכלים מעליו על יד שומר הכלים וירץ המערכה ויבא וישאל לאחיו לשלום
23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David.23 והוא מדבר עמם והנה איש הבנים עולה גלית הפלשתי שמו מגת ממערות פלשתים וידבר כדברים האלה וישמע דוד
24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde.24 וכל איש ישראל בראותם את האיש וינסו מפניו וייראו מאד
25 Et dixit unus quispiam de Israel: “ Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel ”.
25 ויאמר איש ישראל הראיתם האיש העלה הזה כי לחרף את ישראל עלה והיה האיש אשר יכנו יעשרנו המלך עשר גדול ואת בתו יתן לו ואת בית אביו יעשה חפשי בישראל
26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “ Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ”.26 ויאמר דוד אל האנשים העמדים עמו לאמר מה יעשה לאיש אשר יכה את הפלשתי הלז והסיר חרפה מעל ישראל כי מי הפלשתי הערל הזה כי חרף מערכות אלהים חיים
27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “ Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ”.27 ויאמר לו העם כדבר הזה לאמר כה יעשה לאיש אשר יכנו
28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “ Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ”.28 וישמע אליאב אחיו הגדול בדברו אל האנשים ויחר אף אליאב בדוד ויאמר למה זה ירדת ועל מי נטשת מעט הצאן ההנה במדבר אני ידעתי את זדנך ואת רע לבבך כי למען ראות המלחמה ירדת
29 Et dixit David: “ Quid feci? Numquid non verbum est? ”.29 ויאמר דוד מה עשיתי עתה הלוא דבר הוא
30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius.
30 ויסב מאצלו אל מול אחר ויאמר כדבר הזה וישבהו העם דבר כדבר הראשון
31 Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.31 וישמעו הדברים אשר דבר דוד ויגדו לפני שאול ויקחהו
32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “ Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum ”.32 ויאמר דוד אל שאול אל יפל לב אדם עליו עבדך ילך ונלחם עם הפלשתי הזה
33 Et ait Saul ad David: “ Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ”.33 ויאמר שאול אל דוד לא תוכל ללכת אל הפלשתי הזה להלחם עמו כי נער אתה והוא איש מלחמה מנעריו
34 Dixitque David ad Saul: “ Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.34 ויאמר דוד אל שאול רעה היה עבדך לאביו בצאן ובא הארי ואת הדוב ונשא שה מהעדר
35 Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos.35 ויצאתי אחריו והכתיו והצלתי מפיו ויקם עלי והחזקתי בזקנו והכתיו והמיתיו
36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ”.36 גם את הארי גם הדוב הכה עבדך והיה הפלשתי הערל הזה כאחד מהם כי חרף מערכת אלהים חיים
37 Et ait David: “ Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ”. Dixit autem Saul ad David: “ Vade, et Dominus tecum sit ”.
37 ויאמר דוד יהוה אשר הצלני מיד הארי ומיד הדב הוא יצילני מיד הפלשתי הזה ויאמר שאול אל דוד לך ויהוה יהיה עמך
38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica.38 וילבש שאול את דוד מדיו ונתן קובע נחשת על ראשו וילבש אתו שריון
39 Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “ Non possum sic incedere, quia nec usum habeo ”. Et deposuit ea39 ויחגר דוד את חרבו מעל למדיו ויאל ללכת כי לא נסה ויאמר דוד אל שאול לא אוכל ללכת באלה כי לא נסיתי ויסרם דוד מעליו
40 et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum.
40 ויקח מקלו בידו ויבחר לו חמשה חלקי אבנים מן הנחל וישם אתם בכלי הרעים אשר לו ובילקוט וקלעו בידו ויגש אל הפלשתי
41 Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.41 וילך הפלשתי הלך וקרב אל דוד והאיש נשא הצנה לפניו
42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu.42 ויבט הפלשתי ויראה את דוד ויבזהו כי היה נער ואדמני עם יפה מראה
43 Et dixit Philisthaeus ad David: “ Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis;43 ויאמר הפלשתי אל דוד הכלב אנכי כי אתה בא אלי במקלות ויקלל הפלשתי את דוד באלהיו
44 dixitque ad David: “ Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ”.44 ויאמר הפלשתי אל דוד לכה אלי ואתנה את בשרך לעוף השמים ולבהמת השדה
45 Dixit autem David ad Philisthaeum: “ Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti.45 ויאמר דוד אל הפלשתי אתה בא אלי בחרב ובחנית ובכידון ואנכי בא אליך בשם יהוה צבאות אלהי מערכות ישראל אשר חרפת
46 Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel,46 היום הזה יסגרך יהוה בידי והכיתך והסרתי את ראשך מעליך ונתתי פגר מחנה פלשתים היום הזה לעוף השמים ולחית הארץ וידעו כל הארץ כי יש אלהים לישראל
47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ”.
47 וידעו כל הקהל הזה כי לא בחרב ובחנית יהושיע יהוה כי ליהוה המלחמה ונתן אתכם בידנו
48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum.48 והיה כי קם הפלשתי וילך ויקרב לקראת דוד וימהר דוד וירץ המערכה לקראת הפלשתי
49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.49 וישלח דוד את ידו אל הכלי ויקח משם אבן ויקלע ויך את הפלשתי אל מצחו ותטבע האבן במצחו ויפל על פניו ארצה
50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David50 ויחזק דוד מן הפלשתי בקלע ובאבן ויך את הפלשתי וימיתהו וחרב אין ביד דוד
51 cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius.
Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.
51 וירץ דוד ויעמד אל הפלשתי ויקח את חרבו וישלפה מתערה וימתתהו ויכרת בה את ראשו ויראו הפלשתים כי מת גבורם וינסו
52 Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron.52 ויקמו אנשי ישראל ויהודה וירעו וירדפו את הפלשתים עד בואך גיא ועד שערי עקרון ויפלו חללי פלשתים בדרך שערים ועד גת ועד עקרון
53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum.53 וישבו בני ישראל מדלק אחרי פלשתים וישסו את מחניהם
54 Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo.
54 ויקח דוד את ראש הפלשתי ויבאהו ירושלם ואת כליו שם באהלו
55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “ De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner? ”. Dixitque Abner: “ Vivit anima tua, rex, quia non novi ”.55 וכראות שאול את דוד יצא לקראת הפלשתי אמר אל אבנר שר הצבא בן מי זה הנער אבנר ויאמר אבנר חי נפשך המלך אם ידעתי
56 Et ait rex: “ Interroga tu, cuius filius sit iste puer ”.56 ויאמר המלך שאל אתה בן מי זה העלם
57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu.57 וכשוב דוד מהכות את הפלשתי ויקח אתו אבנר ויבאהו לפני שאול וראש הפלשתי בידו
58 Et ait ad eum Saul: “ De qua progenie es, o adulescens? ”. Dixitque David: “ Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ”.
58 ויאמר אליו שאול בן מי אתה הנער ויאמר דוד בן עבדך ישי בית הלחמי