Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus.1 Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus :
2 Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi.
2 et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii : Annæ autem non erant liberi.
3 Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
3 Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes;4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
5 Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius.5 Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
6 Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius.6 Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
7 Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum.7 sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: “ Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ”.
8 Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
9 Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini.9 Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
10 Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
11 et votum vovit dicens: “ Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ”.
11 et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
12 Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius.12 Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
13 Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
14 dixitque ei: “ Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ”.14 dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
15 Respondens Anna: “ Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.15 Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ”.16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
17 Tunc Heli ait ei: “ Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ”.17 Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
18 Et illa dixit: “ Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius.18 Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
19 Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino.
Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus.
19 Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha.
Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.
20 Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
21 Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum.21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
22 Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “ Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter ”.22 Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
23 Et ait ei Elcana vir suus: “ Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum ”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
23 Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :
25 Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli,25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
26 et ait Anna: “ Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum.26 Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
28 Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ”.
Et adoraverunt ibi Dominum.
28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.
Et oravit Anna, et ait :