Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 1


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus.1 كان رجل من رامتايم صوفيم من جبل افرايم اسمه ألقانة بن يروحام بن اليهو بن توحو بن صوف. هو افرايمي.
2 Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi.
2 وله امرأتان اسم الواحدة حنّة واسم الاخرى فننّة. وكان لفننّة اولاد واما حنّة فلم يكن لها اولاد.
3 Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
3 وكان هذا الرجل يصعد من مدينته من سنة الى سنة ليسجد ويذبح لرب الجنود في شيلوه. وكان هناك ابنا عالي حفني وفينحاس كاهنا الرب.
4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes;4 ولما كان الوقت وذبح القانة اعطى فننّة امرأته وجميع بنيها وبناتها انصبة.
5 Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius.5 واما حنّة فاعطاها نصيب اثنين لانه كان يحب حنّة. ولكن الرب كان قد اغلق رحمها.
6 Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius.6 وكانت ضرّتها تغيظها ايضا غيظا لاجل المراغمة. لان الرب اغلق رحمها.
7 Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum.7 وهكذا صار سنة بعد سنة كلما صعدت الى بيت الرب هكذا كانت تغيظها. فبكت ولم تأكل.
8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: “ Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ”.
8 فقال لها القانة رجلها يا حنّة لماذا تبكين ولماذا لا تأكلين ولماذا يكتئب قلبك. أما انا خير لك من عشرة بنين
9 Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini.9 فقامت حنّة بعد ما اكلوا في شيلوه وبعد ما شربوا. وعالي الكاهن جالس على الكرسي عند قائمة هيكل الرب.
10 Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter10 وهي مرّة النفس. فصلّت الى الرب وبكت بكاء
11 et votum vovit dicens: “ Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ”.
11 ونذرت نذرا وقالت يا رب الجنود ان نظرت نظرا الى مذلة امتك وذكرتني ولم تنس امتك بل اعطيت امتك زرع بشر فاني اعطيه للرب كل ايام حياته ولا يعلو راسه موسى.
12 Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius.12 وكان اذ اكثرت الصلاة امام الرب وعالي يلاحظ فاها.
13 Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam13 فان حنّة كانت تتكلم في قلبها وشفتاها فقط تتحركان وصوتها لم يسمع. ان عالي ظنّها سكرى.
14 dixitque ei: “ Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ”.14 فقال لها عالي حتى متى تسكرين. انزعي خمرك عنك.
15 Respondens Anna: “ Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.15 فاجابت حنّة وقالت لا يا سيدي. اني امرأة حزينة الروح ولم اشرب خمرا ولا مسكرا بل اسكب نفسي امام الرب.
16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ”.16 لا تحسب امتك ابنة بليعال. لاني من كثرة كربتي وغيظي قد تكلمت الى الآن.
17 Tunc Heli ait ei: “ Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ”.17 فاجاب عالي وقال اذهبي بسلام واله اسرائيل يعطيك سؤلك الذي سألته من لدنه.
18 Et illa dixit: “ Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius.18 فقالت لتجد جاريتك نعمة في عينيك. ثم مضت المرأة في طريقها واكلت ولم يكن وجهها بعد مغيّرا
19 Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino.
Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus.
19 وبكروا في الصباح وسجدوا امام الرب ورجعوا وجاءوا الى بيتهم في الرامة. وعرف ألقانة امرأته حنّة والرب ذكرها.
20 Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
20 وكان في مدار السنة ان حنّة حبلت وولدت ابنا ودعت اسمه صموئيل قائلة لاني من الرب سألته.
21 Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum.21 وصعد الرجل ألقانة وجميع بيته ليذبح للرب الذبيحة السنوية ونذره.
22 Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “ Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter ”.22 ولكن حنّة لم تصعد لانها قالت لرجلها متى فطم الصبي آتي به ليتراءى امام الرب ويقيم هناك الى الابد.
23 Et ait ei Elcana vir suus: “ Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum ”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
23 فقال لها القانة رجلها اعملي ما يحسن في عينيك. امكثي حتى تفطميه. انما الرب يقيم كلامه. فمكثت المرأة وارضعت ابنها حتى فطمته
24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.24 ثم حين فطمته اصعدته معها بثلاثة ثيران وايفة دقيق وزق خمر وأتت به الى الرب في شيلوه والصبي صغير.
25 Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli,25 فذبحوا الثور وجاءوا بالصبي الى عالي.
26 et ait Anna: “ Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum.26 وقالت اسألك يا سيدي. حية هي نفسك يا سيدي انا المرأة التي وقفت لديك هنا تصلّي الى الرب.
27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.27 لاجل هذا الصبي صلّيت فاعطاني الرب سؤلي الذي سألته من لدنه.
28 Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ”.
Et adoraverunt ibi Dominum.
28 وانا ايضا قد اعرته للرب. جميع ايام حياته هو عارية للرب. وسجد هناك للرب