12345
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in DeoPatre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
2Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibusnostris, sine intermissione;
3memores operis fidei vestrae et laboris caritatiset sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;
4scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram,
5quia evangelium nostrumnon fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et inplenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
6Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum intribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
7ita ut facti sitis formaomnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.
8A vobis enim diffamatus estsermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra,quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui;
9ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodoconversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero
10et exspectareFilium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab iraventura.