Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Galati 2


font

1Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cumBarnaba, assumpto et Tito;2ascendi autem secundum revelationem; et contuli cumillis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, quiobservabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.3Sed neque Titus,qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.4Sed proptersubintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram,quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;5quibus neque adhoram cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.
6Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihilmea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, quiobservabantur, nihil contulerunt,7sed e contra, cum vidissent quod creditumest mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis8— qui enimoperatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi intergentes —9et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephaset Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabaecommunionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;10tantum utpauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quiareprehensibilis erat.12Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibuscomedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui excircumcisione erant.13Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita utet Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.14Sed cum vidissem quod nonrecte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “ Si tu,cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogisiudaizare? ”.15Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores,16scientesautem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi,et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non exoperibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
17Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores,numquid Christus peccati minister est? Absit!18Si enim, quae destruxi, haeciterum aedifico, praevaricatorem me constituo.19Ego enim per legem legimortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;20vivo autem iam nonego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivoFilii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.21Non irritam faciogratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.