1Petite a Domino pluviam
in tempore pluviae serotinae.
Dominus facit fulgura
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
2Quia theraphim loquuntur inania,
et divini vident mendacium,
et somnia loquuntur vana,
vane consolantur;
idcirco migrant quasi grex,
affliguntur, quia non est eis pastor. 3Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
certe visitat Dominus exercituum
gregem suum, domum Iudae,
et faciet eos quasi equum gloriae suae
in bello.
4Ex ipso angulus,
ex ipso paxillus,
ex ipso arcus proelii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5Et erunt quasi fortes
conculcantes lutum viarum in proelio
et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
6Et confortabo domum Iudae
et domum Ioseph salvabo
et reducam eos, quia miserebor eorum;
et erunt, sicut non proiecissem eos:
ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
7Et erunt quasi fortes Ephraim,
et laetabitur cor eorum quasi a vino,
et filii eorum videbunt et laetabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
8Sibilabo eis et congregabo illos,
quia redemi eos,
et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
9Et seminabo eos in populis,
et de longe recordabuntur mei;
et alent filios suos et revertentur. 10Et reducam eos de terra Aegypti
et de Assyria congregabo eos
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus. 11Et transibunt per mare angustiae,
et percutiet in mari fluctus,
et exiccabuntur omnia profunda fluminis;
et humiliabitur superbia Assyriae,
et sceptrum Aegypti recedet. 12Confortabo eos in Domino,
et in nomine eius ambulabunt ”,
dicit Dominus.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online