1Audite verbum hoc,vaccae Basan,quae estis in monte Samariae,quae opprimitis egenoset vexatis pauperes,quae dicitis dominis vestris:“ Affer, ut bibamus ”.
2Iuravit Dominus Deusin sanctitate sua:“ Ecce dies venient super vos,et levabunt vos in contiset posteros vestros in hamis piscatoriis;
3et per aperturas exibitis altera contra alteramet proiciemini in Armon ”,dicit Dominus.
4“ Venite in Bethel et impie agite,ad Galgalam et multiplicate praevaricationem;et offerte mane victimas vestras,tribus diebus decimas vestras,
5et sacrificate de fermentato laudemet vocate voluntarias oblationes et annuntiate;sic enim diligitis, filii Israel ”,dicit Dominus Deus.
6“ Unde et ego dedi vobisvacuitatem dentium in cunctis urbibus vestriset indigentiam panis in omnibus locis vestris;et non estis reversi ad me ”,dicit Dominus.
7“ Ego quoque prohibui a vobis imbrem,cum adhuc tres menses superessent usque ad messem;et plui super unam civitatemet super alteram civitatem non plui: pars una compluta est,et pars, super quam non plui, aruit.
8Tunc fugiebant duae, tres civitatesad unam civitatem, ut biberent aquam,et non satiabantur;sed non redistis ad me ”,dicit Dominus.
9“ Percussi vos in vento urente et in aurugine;multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,ficeta vestra et oliveta vestracomedit eruca;sed non redistis ad me ”,dicit Dominus.
10“ Misi in vos pestemsicut pestem Aegypti,percussi in gladio iuvenes vestros,captis equis vestris;et ascendere feci putredinemcastrorum vestrorum in nares vestras;sed non redistis ad me ”,dicit Dominus.
11“ Subverti vos,sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram,et facti estis quasi torrisraptus ab incendio;sed non redistis ad me ”,dicit Dominus.
12Quapropter haec faciam tibi, Israel,et quia haec faciam tibi,praeparare in occursum Dei tui, Israel;
13quia ecce formans montes et creans ventumet annuntians homini cogitationem eius,faciens auroram et tenebraset gradiens super excelsa terrae;Dominus, Deus exercituum, nomen eius.