1Et erit post haec:effundam spiritum meum super omnem carnem,et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,senes vestri somnia somniabunt,et iuvenes vestri visiones videbunt;
2sed et super servos meos et ancillasin diebus illis effundam spiritum meum.
3Et dabo prodigia in caelo et in terra,sanguinem et ignem et columnas fumi;
4sol convertetur in tenebras,et luna in sanguinem,antequam veniat dies Dominimagnus et horribilis.
5Et erit:omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit,quia in monte Sion et in Ierusalemerit salvatio, sicut dixit Dominus,et in residuis, quos Dominus vocaverit.