Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Osea 12


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Circumdedit me in fraude Ephraim,
et in dolo domus Israel;
C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo
et cum Sancto fidelis ” C.
1 אפרים רעה רוח ורדף קדים כל היום כזב ושד ירבה וברית עם אשור יכרתו ושמן למצרים יובל
2 Ephraim pascit ventum
et sequitur aestum;
tota die mendacium et violentiam multiplicat
et foedus cum Assyriis init
et oleum in Aegyptum fert.
2 וריב ליהוה עם יהודה ולפקד על יעקב כדרכיו כמעלליו ישיב לו
3 Iudicium ergo Domini cum Iuda,
et visitatio super Iacob;
iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
3 בבטן עקב את אחיו ובאונו שרה את אלהים
4 In utero supplantavit fratrem suum
et in robore suo luctatus est cum Deo.
4 וישר אל מלאך ויכל בכה ויתחנן לו בית אל ימצאנו ושם ידבר עמנו
5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit;
flevit et deprecatus est eum.
In Bethel invenit eum
et ibi locutus est nobiscum
5 ויהוה אלהי הצבאות יהוה זכרו
6 Dominus, Deus exercituum:
Dominus memoriale eius.
6 ואתה באלהיך תשוב חסד ומשפט שמר וקוה אל אלהיך תמיד
7 “ Et tu ad Deum tuum converteris;
caritatem et iudicium custodi
et spera in Deo tuo semper ”.
7 כנען בידו מאזני מרמה לעשק אהב
8 Chanaan, in manu eius statera dolosa,
fraudem diligit.
8 ויאמר אפרים אך עשרתי מצאתי און לי כל יגיעי לא ימצאו לי עון אשר חטא
9 Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum,
inveni opes mihi,
omnes labores mei non invenient mihi
iniquitatem, quam peccavi ”.
9 ואנכי יהוה אלהיך מארץ מצרים עד אושיבך באהלים כימי מועד
10 “ Ego autem Dominus, Deus tuus
ex terra Aegypti;
adhuc sedere te faciam in tabernaculis,
sicut in diebus conventus.
10 ודברתי על הנביאים ואנכי חזון הרביתי וביד הנביאים אדמה
11 Et loquar ad prophetas
et ego visionem multiplicabo
et in manu prophetarum proponam similitudines ”.
11 אם גלעד און אך שוא היו בגלגל שורים זבחו גם מזבחותם כגלים על תלמי שדי
12 Si Galaad iniquitas fuerat,
prorsus inanes facti sunt;
in Galgala bobus immolantes,
etiam altaria eorum erunt quasi acervi
super sulcos agri.
12 ויברח יעקב שדה ארם ויעבד ישראל באשה ובאשה שמר
13 Fugit Iacob in regionem Aram;
et servivit Israel pro uxore
et pro uxore custos fuit.
13 ובנביא העלה יהוה את ישראל ממצרים ובנביא נשמר
14 Per prophetam autem eduxit Dominus
Israel de Aegypto,
et per prophetam custoditus est.
14 הכעיס אפרים תמרורים ודמיו עליו יטוש וחרפתו ישיב לו אדניו
15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime,
sed sanguinem eius super eum relinquet
et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.