Osea 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra. | 1 Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra. |
2 Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum. | 2 Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum. |
3 Profecto nunc dicent: “ Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ”. | 3 Profecto nunc dicent: “ Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ”. |
4 Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. | 4 Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. |
5 De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo. | 5 De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo. |
6 Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. | 6 Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. |
7 Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae. | 7 Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae. |
8 Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “ Operite nos! ” et collibus: “ Cadite super nos! ”. | 8 Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “ Operite nos! ” et collibus: “ Cadite super nos! ”. |
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis? | 9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis? |
10 “ Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. | 10 “ Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. |
11 Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob. | 11 Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob. |
12 Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam. | 12 Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam. |
13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. | 13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. |
14 Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa. | 14 Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa. |
15 Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel. | 15 Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel. |